Latin
VARIA, 287. [284.] Ne laudes hostem, ni vis tibi ipsi laudem detrahere
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.287
Unproofread scanNot analysed yet
Hostem ni laudes, laudem tibi detrahis ipse,
Te victum vitio dicis et esse tuo.
Quod genus invidiae? Victor ne forte putetur
Esse aliquid, tu te sponte ais esse nihil.