Latin
VARIA, 294. [291.] Ad Benedictum Stayum, laudantem Bembum, qui scripserat, naturam tim…
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.294
Unproofread scanNot analysed yet
Morte mori timuit pictoris maxima rerum
Illa parens! Id tu scribere, Bembe, potes?
Id scriptum laudare potes tu, candide Stay?
Quod scripsisse, scio, non tamen ipse velis,
Cuius in aureolis sapiens veraxque libellis
Haud usquam verum Musa supergreditur,
Cui nihil it fines ultra. Nec maximus orbis
Jactura unius corruit in capitis.