Latin
VARIA, 296. [293.] In idem argumentum
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.296
Unproofread scanNot analysed yet
Grajorum tenui ducit quae carmina filo
Si recitet pingui Gallus in Arcadia,
Quid fiet? Fieri vidi quod saepe, placere,
Digna magis quae sunt, haec minus ut placeant,
Callimachi et spernant vestigia pressa legentem,
Solo qui norunt nomine Callimachum.