Latin
VARIA, 317. [314.] Ad Spem
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.317
Unproofread scanNot analysed yet
Candida Spes, miserum comi quae cernis ocello,
Verbaque das dulci dulcia melle magis,
Laudo, quod blanda es, nequeo laudare sed, usque
Spondens ingratas quod trahis usque moras,
Et quae facturam cras dixti, crastina venit
Quum lux, facturam cras ais esse iterum.