Latin
VARIA, 332. [329.] Ad Coranum, ne immeritos donis afficiat
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.332
Unproofread scanNot analysed yet
Perdere te dicis quae donas cunque, Corane,
Et perdis, donas nam stolide immeritis.
Fac dones meritis; serventur et omnia fructus
Aucta ferant longo foenore multiplices;
Qui si forte tamen desint, non fructibus hoc par
Omnibus est, frugi demeruisse virum?