Latin
VARIA, 359. [356.] Ad Gallum, priscos lapides scrutantem et mirantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.359
Unproofread scanNot analysed yet
Scrutaris priscos lapides, miraris et, altis
Inscriptum si quid prodiit e tenebris.
Carminibus nihil est salsum magis, atque venustum,
Quae fossor coecis repperit in tumulis:
Lecta mihi quae, Galle, placent hoc scilicet uno,
Carmina quod faciunt, mi meas uti placeant,
Antiquis toties et me postponere suetus
Interdum antiquis me tamen anteferam.