Latin
VARIA, 42. [41b] Ad Phyllim, de Lycoride eius congressum vitante
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.42
Unproofread scanNot analysed yet
Phylli, fugit pulchram quod te non pulchra Lycoris,
Haud miror; mirer, ni male te fugiat.
Quae potis est aliquid, tibi non collata, videri,
Incipiat, si se conferat esse nihil.
Crede, fugax cavet illa sibi; nec, candida Phylli,
Te spernit, sperni sed magis illa timet.