Latin
VARIA, 47. [46.] Ad Antigenem, scribentem pulchre magis quam apte
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.47
Unproofread scanNot analysed yet
Quae scribis, scribis pulchre omnia; pleraque scribis,
At quae res prorsum respuit, Antigene.
Delphinum sylvis appingis, fluctibus aprum,
Terram astris, coelum conseris arboribus.
Pulchra placent, pulchrum sed quivis desinit esse,
Apta suis ni sint omnia pulchra locis.