Latin
VARIA, 60. [59.] Ad Gallam enixam filium matri similem, patri dissimilem
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.60
Unproofread scanNot analysed yet
Laetaris mater, dias in luminis oras
Editus iste tibi quod puer est similis.
Patri pol mallem similis foret; omnibus esset
Maternae ut testis, Galla, pudicitiae.
Esse tuum scimus nunc omnes; non tamen omnes
Scimus, quod caput est, unde sit ille tuus.