# Epigrammata 9.60

Rajmund Kunić, Epigrammata, VARIA, 60. [59.] Ad Gallam enixam filium matri similem, patri dissimilem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/9.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/9.60

Laetaris mater, dias in luminis oras
Editus iste tibi quod puer est similis.
Patri pol mallem similis foret; omnibus esset
Maternae ut testis, Galla, pudicitiae.
Esse tuum scimus nunc omnes; non tamen omnes
Scimus, quod caput est, unde sit ille tuus.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
