# Epigrammata 9.71

Rajmund Kunić, Epigrammata, VARIA, 71. [70.] De inani Vari amatoris querela. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/9.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/9.71

Quae mala dissimilem tibi me fors junxit, ut esses,
Tulla, mihi aeternus scilicet usque dolor?
Perpetuas iterem nulla ut non luce querelas,
Quod facto, aut dicto laeseris immeritum,
Quod quaecumque tibi feci bene, vel bene dixi
Ingrato spernens pectore despueris?
Et potui tam saeva pati? Nec rumpere vincla
Mens fuit ac tristi solvere colla jugo?
At nunc est; jam, Tulla, meus jam denique fio;
Haec lux infandi est ultima servitii.
Sic Varus: vanos ridet secum illa furores,
Et durum exercet saevior imperium.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
