Latin
VARIA, 73. [72.] Ad frustratorem
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.73
Unproofread scanNot analysed yet
Dic: tentasse diu promissum scribere carmen;
Dic: saepe expertum non potuisse tamen.
Dic, quodcumque voles aliud: promissa fateri
Immemori at pudeat vana abiisse animo;
Quae meminit, justae metuit qui probra querelae,
Quique cupit verbis pondus inesse suis.
Haec satis oblito: monitus jam carmina scribe,
Atque datam praesta, dulcis amice, fidem.