Latin · Elegiac couplet
VARIA, 82. [81.] Ad Tullam, de ejus querela, quod aequo tardior venerit
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.82
Unproofread scanNot analysed yet
Nec prope si fuerim, gaudes, nec, si procul, absim,
Tulla, doles: multis id scio ab indiciis.
Nec miror; mihi nec placeo sic ipse, cuiquam
Ut quidquam credam posse placere meum.
Ergo, quod dicor venisse huc tardior aequo,
Verba puto, cassum prorsus et officium.
At placet hoc ipsum, verbis, ceu gratus, amicis
Quod tamen, ingratus forsitan, excipior.