# Epigrammata 9.82

Rajmund Kunić, Epigrammata, VARIA, 82. [81.] Ad Tullam, de ejus querela, quod aequo tardior venerit. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/9.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/9.82

Nec prope si fuerim, gaudes, nec, si procul, absim,
Tulla, doles: multis id scio ab indiciis.
Nec miror; mihi nec placeo sic ipse, cuiquam
Ut quidquam credam posse placere meum.
Ergo, quod dicor venisse huc tardior aequo,
Verba puto, cassum prorsus et officium.
At placet hoc ipsum, verbis, ceu gratus, amicis
Quod tamen, ingratus forsitan, excipior.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
