Latin · Elegiac couplet
VARIA, 86. [85.] Ad Postumum, aegre ferentem, quiddam verso nomine de illo scriptum
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.86
Unproofread scanNot analysed yet
Nescio quid de te, mutato nomine, scripsi;
Id tibi cur lectum, Postume, displicuit?
Cur tibi non placuit potius, te laedere, amice,
Cum possem, noxa quod tamen abstinui?
Quod telum in vacuas missum per inania nubes,
Non te, non verum nomen et appetiit?
Hoc ego, si nescis, dilectos more sodales,
Quae peccant, nulli noxius, admoneo.