# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.101-104

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.101 to 1.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.101

XLVIII.- Obsidetur Antiochia, cujus situs describitur. Itaque, obsessa urbe, obstruso reditu; quidquid Latini sanguinis egressum fuerat subsecuti aut nexu aut gladio conficiunt Turci. Misertum est tamen coelitus afflictionis obsessae, ut festinantibus ad obsidendam Antiochiam Francis, Antiocheni cederent obsessores. Pertransiens igitur urbes, vicinaque oppida, flumen quoque Farfar interfluens venerabilis ille regum exercitus: anhelatae tandem Antiochiae suburbium metantur. Planitiei mediae latera, gemini alter ab Austro, alter a Borea, angustant montes: [0526B] frontem ab occasu pontus verberat: sed haec quo magis orientem versum a littore submovetur, tanto jam latior, latiorque rupes submovet. Hanc a meridie descendens Damascenus Farfar interluit, sinuoso tractu ad mare per plana illabens: montium medius sub Australi vicinior: adeo autem in ejus umbram interdum vergens; ut nil nisi semita intersit medium: sed qua jam in angustias illas descendere clivus incipit, sita est civitas, hinc flumini, inde monti in longum collaterans. Quin etiam montis latus licet in hospitale sibi continuat, moenibus in summum eductis, ibidemque municipio constructo: at eadem sic item in fluvium descendit, ut a sui medio cum flumine in occasum tendens, mox ab eo in cornu occiduo paululum recedat, in ortu usque [0526C] ad medium longe seposita: in qua tamen parte muros duplices certius munit palus reflua ipsa sui tremoris mollitie, super omnem saxi duritiam munimen firmius. Sola itaque frons urbis Phoebo nascenti obnoxia; ad medium sui, id est a porta Jusum accessum patitur: nam a porta Susum rupis abruptae praecipitium humanis tantum patet suspiciendum oculis, non gressibus adeundum. XLIX.- Ordo obsidentium. At vicina huic ex adverso rupes signa Boamundi tenet in eam usque quae a porta exit descendentia viam: haec proximum portae cumulum erigit; in quo Tancredus castra locat, caeteris quantum funda jacit, urbi propior. Post eum comites Northmannus et qui ei adhaerebant, ipsius Tancredique Flandrensis [0526D] medius. Ab altero autem latere Blesensis, Boloniensis, Albamarensis, Montensis, Sanctipaulensis, et Hugo magnus: nam omnes hi comitis Northmanni muneribus, aliqui etiam hommagio obligabantur. Ab his usque flumen eo tenent ordine planitiem heroum castra, quo paginam nomina. Dux Godefridus, Podiensis episcopus, comes Raimundus. Haec igitur prima castrorum positio quartum urbis cornu, caeteris vacantibus, obsidet: quippe hoc planitie vicina accommodum, reliquis aut fluminis, aut fossae, aut montis obice inaccessis. Postea vero succedenti dici die: hunc immutare ordinem aliquando invadentis [0527A] hostis necessitas, interdum invadendi hostem voluntas compulerunt. Enimvero rupes quae Boamundi imminebat castris, licet aditu difficillima visa, tamen est Turcis, in quam a monte ad sagittandum descenderent, opportuna; sicque peracta caede, levibus armis ad muros patere refugium, ubi sequentium gravia nullum invenirent ascensum. Ad his ergo resistendum incursibus, tumulus supra Boamundi rupem muro cingitur, Hugonis magni viribus tuendo. Porro Boreales duae effundere Turcos consueverant portae, cistransque fluvium exercitus nostri damno patulae: quarum citeriorem dux Godefridus aggrediens, egressum tandem cohibuit: primo tamen congressu Guarnerii marchionis nece desolatus. At remotior per pontem contiguum transfundere [0527B] hostes solita, Raimundo comiti placet obstruenda: nam castris vacua spatiosior trans flumen planities, laxiores vaganti Turco indulserat habenas. Ideo supernatantis fabricae pons trajectus est, cujus intextas trabes subjectarum navium onus superjectae crates onerarent. Haec itaque riparum continuatio transmeando alveo serviens, ad inhibendum supradictae portae egressum comitem traduxit. Adjuvit autem ipse loci situs obsessorem, obsidionis firmandae utilis cooperator. Excreverat enim in collem modicum tellus, cujus vertici fanum quod vulgo Mahummariam vocant, saxeum supersedebat: hoc fluviali portae et oppositum et vicinum opportunitate sua comitem invitavit. Comes vero quae restabant munimini castrorum supplevit caetera: fossam [0527C] videlicet per circuitum ductam tum suae concavitatis depressione, tum ejectati aggeris arduitate robur duplex: super hunc quoque fundatus est murus in se humilis: sed tutoris sui audacia superbus. His jam magis magisque Turci coarctati angustiis, minus et minus laedere poterant: quippe solita vagandi licentia sublata. Restabat tamen in occasu porta ad nocendum efficax, ad obsidendum difficilis.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
