# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.105-108

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.105 to 1.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.105

L.- Difficultas obsidionis. Obsidionem mediae montis et fluminis angustiae prohibebant: eisdem claustris, altero vadum, altero descensum negantibus, ignari advenae excludebantur, gnari indigenae transvadabantur: viam quae ad portum descendit observantes, Christiano sanguine [0527D] frequenter aspergebant. Itaque non nisi in acie, ea tamen interdum parum tuta, aut a portu ad exercitum, aut ab exercitu ad portum transmeare licebat, tantopere obseratos egressus portae unius redimebat licentia. Huic malo Tancredus remedium invenisset, sicut posterior eventus indicavit: sed moenibus propior, primus Turcis obviabat furentibus. Quapropter jejunus sub sole diem, noctem sub rore pervigil transigebat: unus ipse et adhuc modicus totius belli sustinebat occursum. Tanto denique viri sudore repulsi hostes, jam lacessere desistunt, turribus et latibulis contenti. At, inquies, Tancredi audacia ab domito ortu illico ad indomitum se convertit occasum, illic in occursu hostium inventam [0528A] maceriam paratum sibi oppidum adesse dicit, vix initium parandi. O laudis amor! o audacia! o temeritas! ad caetera enim te, Tancrede, strenuum dixirim, hic temerarium: ad caetera constantem, hic pertinacem. Casus caeteros aut loci commoditas, aut spes subsidii, aut necessitas irruens, aut si qua alia prudenti semita patet, habuit excusare: hunc autem temeritatis omnia arguunt; parietina vetus, grassator robustus, propinquitas hostium, remotio sociorum: caetera ut aspirent, Farfar transvadatus, subsidia disjungit, enimvero si quod absit Turcorum armis traditus succumberes, velocius in ventres hostium transisses coctus, quam ad socias aures captus. Manes tamen; manes, pugnas, obsides, portam munis, portam quatis, nunc tu hosticam, [0528B] nunc hostis tuam. Totus occidens quantus quantus est, in ortu pugnat; tu solus ad occasum, paucis commilitonibus gaudes, sed fortibus: praescriptum enim illud munimen satis arctum multitudinem non admittebat, paucos vix capiens. LI.- Tancredus 700 Turcos ad praedandum egressos delet. Studuit namque primo ut ad initium redeam, rem clam gerere Tancredus, quatenus lateret cives qui nullo sole intermisso, in partem illam egredi herbas messuri consueverant: inde fuit quod claustrum illud subiit nocturnus: illi vero nescio quo auspicio in hanc ipsam suspicionem ducti, primo die paucos ipsos a longe emittunt messores, quatenus hoc pateret examine, si novas formidare insidias [0528C] debuissent: quo viso, nostri mox se abscondunt, nec exit quispiam. Redeunt itaque Turci qui exierant intra moenia, nullo turbati armorum incursu: similiter die postera exeunt, sed et plures, et castro propius; fecerat eos jam tutiores dies hesterna, quae transierat tuta herbilegos incolumes ducens ac reducens. Tunc vix Tancredus leones cohibet, visis prope ovibus astare. «Sustinete, inquit, adhuc modicam hanc dieculam, viri fortes: cras, ni fallor, incidet in retia nostra praeda uberior.» Sicut praevidit, sic accidit: nam bis jam praetentato aditu, et biduana herbae sustentata penuria, die tertia hinc tuti egrediuntur, hinc coacti; et quia propiora urbi prata messuerant: quia de Francorum praesentia adhuc haesitabant, et multi exeunt, [0528D] et Francos transeunt. Tunc ruptis claustris Tancredus irruens, quid prudentia audaciaque junctae possent, subito ostendit: qui in medios irrumpens, tanto avidius in ore gladii omnes absorbet, quo acrius eorum viscera torrentur, quibus sustenta est inter pocula sitis triduana. Ne longum faciam: caesis circiter septingentis, caesorum capita Tancredus 70 Appodiensi transmittit episcopo, decimam de triumpho: quibus oblatis, episcopus gemino percellitur gaudio. Tum de amici victoria, tum de sibi impensis in allegatione muneris honore et gloria. Eodem itaque remunerat victorem numero marcharum, quot et ipso donatus fuerat cervicibus peremptorum. Tancredus eo multum aeris tempore [0529A] commilitonibus suis debebat, in loculis nihil habens. Gaudium igitur et exsultatio comitata sunt pecuniam, quae mox ducem absolvit a debito, militumque inopiam distributo relevavit argento. Forte etiam contigit ut missum a praesule nuntium alius praeierit non missus; quo audito, statim dispergitur, quod nondum habebatur: mox alios ditat, qui adhuc egebat, ita enim dicebat in corde suo: «Thesaurus meus sint milites mei; egeam ego dum ipsi abundent, non sollicitor habere; sed habentibus imperare. Onerent hi argento marsupia; ego eos curis, armis, sudore, tremore, grandine, pluvia.» Quos tamen die bellis, nocte vigiliis fatigatos ipse leniter supportabat vici debitae subeundo, qua vulnus excusaret, seu morbus: suam vero nunquam [0529B] dominii reverentia desidem fecit; quin ipse et semper explebat suam, et non solum, ut praescriptum est, supplebat, sed et praeripiebat alienam.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
