# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.113-116

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.113 to 1.116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.113

LIV.- Graves obsidentium angustiae. Igitur a tribus ventis urbe obsessa, Auster solis nullum perflavit obsesssorem; in latere illo nihil humidum, nihil planum, quae incommoditas commoda civibus clausores exclusit, clausos absolvit. Illinc insidiae, illinc duri viatoribus occursus; cum aut egrediens Francus victualia quaereret, aut inventa [0531B] regrediens afferret. Tantus populus, tot gentes, tot millia multo indigebant pecore, multa cerere. Syria, Cylicia, Rodus, Cyprus opulentissima, quaedam insulae, quaedam regna exercitum alebant, sed parce tamen: licet Chio, Samo, Creta, Mitilena, aliisque famae minoris pene innumerabilibus insulis adjutae. Aderat imperatoris Alexii praeco, qui ad comportandas segetes terra marique populos urgebat. Coeperat cum hyeme obsidio, per quam evoluta universos hiemis pertulit horrores; aquae diluvia, nunc subita, nunc continua, tantos coeli terraeque motus; ut seluto clementorum foedere, haec ad summa surgere, illud ad ima corruere videretur. Nam quid de turbinibus, quid de ventorum rabie [0531C] dicam? Illis grassantibus, nec tentorium stabat, nec mappale, vix palatium seu turris. Durabat sub jove juxta cum plebe nobilitas, hiems neutri parcebat: tanto tamen nobilitati asperior, quanto est durior rusticus milite, laborifer delicato. Tot procellas sociabat esuries, esuriem mors: mors passim habenis laxis et homines praecurrebat, et bellorum solatia equos, rarum erat in castris stabulum, cui fames novem sublatis, decimum reliquisset. Armorum quidquid ferri erat et calybis corripuerat rubigo, clypeos dimiserant clavi et coria; hastae, sellae materies lignea, paucorum erant integrae, multorum resartae, nullorum lucidae, nonnullorum nullae: sine nervis vacabant arcus, et sine arundinibus sagittae, undique inopia, undique calamitas, undique desolatio. LV.- Mira Christianorum fiducia. [0531D] Dura haec nimis et tristia, cum subito gravia gravibus cumulantur, succedente Piscibus, Ariete, vere hiemi cujus temporis herba Medorum Persarumque equos bello redintegrat. Improvisi adsunt Turci, numerus multus, et vires ad praelia paratae. Prope jam aderant, die eadem aut subituri moenia, aut castra irrupturi, cum rumor praenuntius advolat, qui rem, ut erat, pandit Christianis. Addit etiam more suo, et de magnis majora loquitur. Hinc exciti Latini proceres obviare parant, quod tamen difficillimum, imo quasi ob vitae taedia in mortem ruere potuit aestimari. Nam de tanto numero, de tantis militum qui urbem obsederant copiis, vix 200 [0532A] corrogantur, in equis obviam profecturi. In his tamen asini bona pars supplent vicem equorum: nam forte equos, gens nostra nil tale veriti, longe miserant frumentatum. Igitur tam exilis numerus adversum quindecim millia, sicut ab his qui adfuerunt didici, ad pugnandum egreditur: mira audacia! saeclisque omnibus praedicanda! in procinctu hoc duces fuisse memorantur Godefridus, Boamundus, Blesensis Stephanus: ii cum ad eum venissent, quem corrupte vulgus pontem Ferri pro Farfar nuncupat, visis ultra procul hostibus, non restant ut timidi, transeunt ut timendi, praecedit Boamundus, subsequitur Godefridus, in subsidio est Stephanus.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
