# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.117-120

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.117 to 1.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.117

LVI.- Hostes aggrediuntur pauci et fugant. [0532B] Monticulus trans, et prope pontem in planitie exstat, sub ipso exspectant nostri, per ipsam quae amplissima est Turci advolitant: prospexerant enim nostros a longe, mirati qua fiducia gens tam modica pontem transmearent. Illa autem transmeatio tam prudens quam audax, magnum incussit terrorem hostibus, nostrorumque paucitatem, plurimae multitudinis opinione cumulavit. Ideo Turci cum appropiant substant, metuentes ne mons praescriptus paucos ostenderet, multos absconderet: ipsum hoc simulantes Christicolae. hastas vexillis armant, singula singulis aptantes, quasi tot abderent agmina, quod proderent vexilla: moxque nihil cunctati, erectis hastis, tali hostes perturbant impetu, ac si falconum turba fulicas impetisset. Surgit pulvis, sonant [0532C] arma, ungulae perstrepunt, clangunt buccinae, oculi caligantur, aures vacant, corda hostium stupent, ut plura timeant e latebris surgere Francorum millia, quam viderint vexilla. Dictu mirabile et tanquam a fide alienum! terga quantocius vertunt, multitudo tanta, paucis de Christi numero amissis, majore in his Gunano comite Britannico, qui animis furentibus, uno contentus socio, Persarum exercitum primus invadere praesumpsit. Illius mihi juxta pontem in via longo tempore post ostensus est tumulus, quantum licuit, ut gentis est pietas, saxo et cruce decoratus. Sed adepti victoriam Franci, fugam persequuntur, brevi tamen instantiam longam prohibentibus equitum raritate, equorum [0532D] tarditate, utrorumque inedia. Referunt ad castra signum victoriae 700 caedis exercitae capita: prius tamen praedicto comite, sociisque martyrii, prout res tulit, consepultis. Illa, si memini, luce haec facta sunt, qua Latinorum gens ventri et carnis edulio studiosus indulgent, cinere vertices in crastino aspersuri. LVII.- Patria auctoris hujus historiae. Fames in urbe. Nox sequens robore horribili coelum intecit, ut qui in occidente positi cernerent; oriens pugnat illico clamarent. Vidi egomet signum illud cum adhuc in paterna domo Cadumi adolescentulus degerem, nondum mihi visa seu nota nisi nomine tenus Antiochia: sed nec Roma. Stupuerunt multi illo viso, qui omnes uno ore bellum indixerunt ac [0533A] sanguinem: sed, reversis ad socia arma victoribus, allata palis capita infiguntur, pali tellure ante muros in conspectu hostium seriatim. Inventum est unum inter caetera et hoc memoriale ab oculo ad oculum semipedalem distantiam habens. Clamant qui infigunt, spectantibus de muris civibus: ecce spes vestra, ecce minae vestrae, ecce adversus Francos vires corrogatae, eadem vobis stipendia reservamus, similis exitus similes manet, inclusi estis, erepta est fuga, consumpta Ceres, fames inducta, subsidium ademptum, adversa omnia. Viso auditoque quod gesserant Franci, ac dixerant: Urbs trepitat, nec de caetero sicut prius portas aperit, tabescit in fame, luget in timore; in hac ver continuum calamitate transigunt, panis inopiam verna [0533B] copia frondibus herbisque more pecudum levantes. Tunc Cassianus, hoc erat principis inclusi nomen, dat edictum, et qui scrutentur mittit, ut apud quem civium inveniretur annona; dimidiam ipse ad curiam mitteret; de reliquo ut posset, vitam sustentaret. Civitas, hoc audito, grave ferunt, tolerant tamen: annonam dimidiant, hoc curiae illud vitae; mitigat damnum usus ipse damnorum, maxime quod bellatricem manum sumptus ille alere debebat.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
