# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.136-139

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.136 to 1.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.136

LXV.- Principatus urbis ei promittitur per quem in ipsam futurus est aditus. [0537C] Ad haec universus consilii favor: prius qui primi, qui post primos posterius pro dignitate sua singuli assonant: nemo non favet, omnes ei quicunque sit urbem annuunt, per quem aditus patebit. Tunc Boamundus: «Promissum, inquit, quod jurejurando obstringitur jam quasi datum est, ut transeat quodammodo futurum in praesens, spes in gaudium: quod si soluta ab hoc vinculo tantum sunt verba, quid confert autem? pollicitis dives quilibet esse potest: quare si cupitis ratum fieri, fixumque stare, quod promittitis conjuretis.» Nulla fit mora, nulla retractio, sicut moniti sunt jurant, etiam si majora his monuisset, in spem remedii parere non duri. Sic jam certior [0537D] experrectiorque Boamundus aliquot primatibus consilium suum aperit, omnibus ad ingrediendum parandum esse manifestius indicat, maturam opem adeo sub certa spe promittit. Tunc vale invicem dato, ad propria redeunt, funibus struendis dant operam. Ille maxime qui unus inter currentes bravium comprehendere intendit; ille accelerat, ille cogitat, ille totus de noctis proximae adventu pendet quae pigra sibi supra quod amicam exspectanti vel opus debentibus videtur. LXVI.- Traditur civitas. Ea tandem cum advenisset, medio omnia tenente silentio, Boamundus promissam sibi turrim non sine multo sudore pedes adit, neque enim loci asperitas equos admittebat: eundo tamen nuntium [0538A] praemittit, qui excubet, qui praevideat, si tutus satis est ad moenia accessus. Sanctus ille proditor hujusmodi signum dederat abscedens: «Cum veneris, inquit, domine mi, nuntium ad pedem turris meae praemitte; ego in muris sedulus excubabo: si prospera omnia, lapidem post lapidem demittam, si adest periculum, unus indicabit.» Ad haec igitur discernendum excubator praemissus, turri appropians statim agnoscitur, agnitus prosperitatis signum accipit, rediens annuntiat quod audivit. Boamundus ergo, sicut coeperat, ad moenia pervenit, funem deforis pendentem invenit, in eo suos ligat, Armenus trahit; cumque satis firmos struxisset nexus, juventus volucris pennata corpora accincti gladiis per funes volant, Gouel Carnotensis [0538B] primus, sicut aquila provocans pullos suos ad volandum, et super eos volitans, vir ille nobilis, et a puero nihil esuriens ut laudem neque sitiens, non propter vitam laudari, sed propter laudem vivere cupiebat. Primo tacitum est, dum paucitas multitudinem formidavit: at ubi multitudo introducta, formidinem exclusit; jam in leones vertit animus, quos aquilis similaverat ascensus.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
