# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.140-143

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.140 to 1.143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.140

LXVII.- Caedes civium. Currunt ad portas, quibus si quis occurrit, occumbit. Primus gladios eorum expertus est, in cujus primam turrim descenderunt, illius sui introductoris germanus, quem secreti hujus frater reliquerat ignarum, ne gnarum facere hoc esset sibi suisque patibulum struere. Illo itaque sociisque custodiae [0538C] repentino gladio jugulatis, fit clamor, quo turres aliae tremiscunt, fugiunt vigiles quibus licet, aliis ipsae factae tumuli, sepultos servant a quibus modo servabantur; sic ad portas descendunt nostri, propiorem in occasu, repagulis excisis, Boamundo aperiunt alteram quae boream excipit et pontem Raimundo. Ad illam per abrupta per avia Boamundus descenderat, hanc de proximo diu obsederat Raimundus, qui audito tumultu de intus, mox adest nihil cunctatus. Fuerat illa curarum maxima, ille timor magnus, ne introductis nostris, occurreret civitas, portas tueretur, auxilium excluderet; at miserante populum suum Christo, dum hi veniunt, illi fugiunt; portae custodia vacantes facile patent, [0538D] ubi secures altrinsecae in mediae trabis excidium laborant. Nox hactenus Christianis obsecuta est, aurora rutilat, dies accelerans tantum nocti gaudium invidet. Igitur orta luce, Christiani palatia irrumpunt, captae urbi insultant, latibula rimantur, aurum, parvulos, matronas, puellas, praeterea quid quisque invenit, arripit; mares quod bellicosum est trucidat, quod imbelle reservat. At cives, qui promptus fugae, qui pede celer, relictis omnibus, in montem fugiunt, saucium pater filium non exspectat, sed nec filius patrem grandaevum. LXVIII.- Princeps Antiochiae Cassianus fuga sibi consulit. Situm in summa rupe castrum multos recepit, quam plurimi excluduntur, quos Christianus ensis [0539A] obvius avertit: hi pars in montem corruunt, quidam per interiores gradus ascendunt muros, dant saltum foras, exitialem aliis, atque aliis redivivum. Latus illud urbis, ut supra dictum est, obsessore vacabat; ideoque quos egrediendi licentia expediebat; visum est illis aptum fugae divortium. Ipse etiam princeps Cassianus verticem gladio, tergum lancea, jaculo saucius femur hac evaserat, quantumque nox, diluculum, calcar, equus adjuverant, jam prope Rubeam oppidum elongaverat: illic equo destitutus, ac tenebris in fruteto absconditur, sperans sive de praesenti luce viatorem opiferum, vel saltem de nocte instanti tenebras fugae solatium: hac in spe miser ille saucius, ut dixi, anhelus, sitiens, arrectis auribus, oculis ad vias intentis, [0539B] in dumo latitabat, lepusculo similis quem catulorum faucibus ereptum vepris celat. Proh mundi gloria! Quid nunc eo infelicius? idem heri Antiochiae princeps, Syriae dominator ac Phoeniciae, Assyriae terror, regum orientalium potentissimus, uni Solidano qui regnum Persida regnaverat, secundus; sed dum tantis miser vexaretur angustiis, sitis acrior viscera torrebat, viso ruricola aquae amphoram bajulante; illi innuit, accessit, bibit. Aspiciens rusticus habitum, faciem contemplatur, stupensque ad casum et vulnera: «Heu! inquit, domine mi princeps, cui de te tantum licuit, cujus in te tanta surrexit audacia?» agnoverat enim eum, ut semper plebis oculi ad regiam majestatem intenduntur: stupebat ergo eventus adhuc recentis ignarus.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
