# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.18-23

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.18 to 1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.18

VIII.- Alexio imperatori Boamundi et Tancredi adventus et victoria nuntiantur. Interea imperatorem Alexium aut hac aut simili narratione nuntius exploratum missus, perturbat reversus: «Boamundus Wiscardigena Adriaticum transivit, etiam Macedonia potitur. Illius vires saepius jam expertus es magnas, at praeteritas hodiernae non minus superant: quasi passer aquilae collatus superatur. Olim quippe ei milites Normannia, Longobardia pedites suggerebat: Normanni, qui vincerent; Longobardi, qui numerum augerent, in bella trahebantur: horum populus, alter belliger, alter venerat ministrator. Ut autem ambo belligeri; [0499B] tamen duo tantum, et de duobus pauci. Ad haec conducti pretio, coacti edicto, non ultronei, non gloriae avidi militabant: nunc contra gens totius Galliae excita, totam quoque Italiam veniens sociavit. Ultra cisque Alpes ab Illyrico usque Oceanum nulla est regio quae Boamundo arma negaverit. Milites sagittarii, funditores prae multitudine sua nullum turbae imbelli locum in exercitu reliquerunt. Cismarinus panis armatis non sufficit: ab ipsis terrae cavernis erutus, nedum plebs inermis ab otio se et copia ad laborem et inediam transferret. Omnes armati, omnes bellici, omnes laboriferi, quicunque Wiscardigenae castris famulantur. Adde Wiscardidas Tancredum et fratres Willelmum Robertumque [0499C] Poenis leonibus audaciam similem tam cognatione generis, quam belli studio Boamundi germanam. Quorum neminem, ut quondam ipse, cogit: sed transfretavit omnium supplicatione coactus. Unde raro abrumpi poterunt, quos voluntas una, par intentio, studium idem in concordiam foederavit.» IX.- Alexius ad Boamundum epistolam mittit. His versutus imperator percussus rumoribus, novos corde dolos, nova pectore versat consilia. Retibus studet leones implicare, quos venabulo lacessere non audet. Igitur nuntios laqueis onerat, qui Boamundo venienti cum hujusmodi blanditiis occurrant: «Rex Alexius Boamundo salutem. [0499D] «Nuntiatum est mihi de tuo adventu, quem paternis visceribus suscepi auditum. Quia nunc quidem moribus tuis dignum opus exerces, cum belli studium ad barbaros convertis. Aspiravit, ut video, Deus coeptis Francorum, quos tanto comite muniendos praevidit. Meis quoque desideriis efficaciam tuus singulariter promittit accessus: nam, ut caetera taceam, ipsi etiam vates Turci de gente sua tibi destinant triumphos. Euge igitur, accelera, fili, et te praestolantium apud me moras ducum veniens absolve. Ad te duces, ad te proceres, ad te populus omnis suspirat. Sunt apud me Latini heroes, et ipsi magnis muneribus donati: sed quanto tu mihi caeteris notior, tanto majora restas accepturus. Hic pallia, hic aurum, hic caballi, hic te omnium manet [0500A] affluentia thesaurorum. Quidquid uspiam vidisti, nihil est ad id collatum quod apud me est. Quae omnia parata tibi noveris, tanquam filio si benignum te, si fidum mihi paraveris tanquam filius. Invenies ergo fontem auri, ut quoties quaesita consumpseris, toties consumenda repetas, repetita sine difficultate sumpturus. Ut autem expeditiori viam pede arripias, paucis contentus, adventum liberius maturabis. Caeterae vero multitudini, ducibus relictis, via eo commodior, quo segnior carpenda est.»

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
