# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.24-27

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.24 to 1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.24

X.- Promissis Alexii seductus, ei praestat hominium coactus. Legati his praeter suas instructi fallaciis, exeunt, adeunt, obviant, eloquuntur. Boamundus itaque [0500B] mellita verborum superficie debriatus, venenum latens inferius non sentit; fallunt eum oblatae ultro Constantinopolitanae divitiae, propter quas terram ac pelagus sanguine multo diu asperserat. Ad haec tam facile indultum esse gaudet, quod in Graecos diutina expugnatione deliquerat. Unde placuit, ut ipse cum paucis quo vocabatur praecederet; Tancredus vero cum reliqua multitudine tardior sequeretur. Quod Marchisidae auribus non displicuit illapsum: nam qua sedulitate accipiter laqueos, aut hamum piscis; ea is fraudulentam Graecorum familiaritatem horrebat. Ideo regis munera aspernatus, jam tum praesentiam ejus subterfugere proposuerat. Igitur Boamundus, ubi quos ductu, quos dimissu dignaretur, deliberatum est; ab eo quod [0500C] Chympsala oppidum dicitur, digreditur. Dumque fatigant promissa animum; animus equitem, eques caballum, infra dies paucos Constantinopolim venitur. Illic Boamundus oblatus Alexio, ei jugo, quod hommagium vulgo dicitur, subditur. Coactus quidem, sed tamen tanta Romaniae dimensione donatus, in qua equus dies quindecim per longum, octo autem expenderet per transversum. Nec mora fama volans, novum Tancredo patefacit eventum et addit. Similis quoque deditio ipsum te qui sequeris, manet eo vilior, quo merces minor. XI.- Boamundi casum occulte gemit Tancredus. Tancredus, his auditis, Boamundo condolet, sibi fimet, quippe proximum videns parietem accensum, [0500D] suo non dubitat imminere incendium. Itaque animo volvit, studet, recogitat qua via praeterire, quibus artibus fallere, quibus viribus dolos perfidi regis valeat punire. Confert autem hinc vires, inde dolos, hinc audaciam, inde potentiam: hinc milites, inde divitias: hinc paucitatem, inde multitudinem. Quid struat? dimicet? at potentior hostis: supplicet? at inexorabilis idem: transeat? at pelagus intersaevit. Videns ergo Francos duces implicitos donis, Boamundum dolis, se angustiis, sic adeo insistit, secumque ita corde volutat: «Proh scelus! ubi fides? ubi prudentia? O hominum corda! hujus perfidum, illius improvidum: hujus ad nocendum impudens, illius ad cognoscendum imprudens. Exiit homo ad divitias nomine filii elicitus, patris visceribus amplectendus. [0501A] Venit ad regnum, invenit jugum. Venit ut sublimior fieret: alium vero coactus est sublimare, factus ipse humilior. Nimirum fraudis ignarus, blanditiis credidit fraudulentis. At jussus est, exercitu relicto, cum paucis praecedere quasi turbae sarcina absolvendus. Nonne hoc vel solum suffecerat, ut inique spingos ambages solveremus? illa una determinatio, si mens non laeva fuisset, et excluserat insidias, et clauserat vias. Itum est tamen comitantibus paucis, quasi praesidio fuerint manus inermes non armatae. Nam quid de ducibus Galliae dixerim, quibus ipsa sua multitudo non modo jugum hommagii subtrahere, verum etiam rebelles quosque debuerat subjugare? Miseret me hominum, pudetque quos tamen ipsos sui nec puditum est, nec [0501B] misertum. Videre jam videor rei exitum, cum absumptos sumptus poena, penuria, poenitentia sequentur. Poenitebit utique cum se viderint ad injusta cogi, et gravari coactos, et non posse erui gravatos. Tunc, inquam, poenitebit: sed quis poenitentiae locus, ubi correctioni nullus? nam quae jam ultra restat correctio? Nunquid abjurari poterit quod semel juratum est? nunquid sui juris esse poterunt, qui se alieno sponte subdiderunt? nunquid liberi, qui venditi? nam uter justius servit, qui ipso se venditore emitur; an qui praedonis violentia vaenum producitur? Merito igitur poenas dabunt futurorum securi, praesentibus contenti.»

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
