Latin
1.43 to 1.46
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.43-46
Not analysed yet
XIX. -Ex ipsius manibus se eripiunt Tancredus et Boamundus. Tancredus ad littus redit, ubi parato remige, [0508A] fortuna simul et vocatur et adest. Transfretat nihil morans, is cui adeo ingratum nihil quam mora. Boamundus autem paulo tardior egressus, regias fere exspectavit et incurrit insidias: sed latenter edoctus, vertit se ad fugam, alioquin ad catenam. Deinde regis nuntius reclamans, revocans secutus est egressos: verum donati rude, extricati nodis, procellis emersi; rursus iisdem nolunt exponi turbinibus. Sordet revocatio absentis, cujus praesens contempta est persona, neque adituri summi regis cunabula, Herodis audiunt perfidiam revocantis. Immissave aratro manu, lumina non reflectunt, semel quam sit illa reflexio damnosa experti. Sed et illae quarum altera cahos Sodomae respexit; altera Tre�cio conjugi est respecta, emersos ad lucem rursus prohibent tenebris immergi. [0508B] Tot admoniti exemplis, omnia haec visi sunt sibi evadere tormenta; dum hunc unum praetercunt tortorem. Igitur longo morarum tractu afflicti Latini duces, taedia vincunt, necessariisque justa sibi ac vectoribus jumenta onerant alimentis: nam media quae fertilitatem submovebat sterilitas, per dies plurimos transeuntibus occurrebat; nullo frugis solatio inopiam levatura. In cujus confinio Solymannus rex Turcus opperiebatur venturos, quatenus ignaris incurrerent providi, famelicis opulenti, fessis alacres, languidis robusti. Consultum est vero quasi divinitus fideli populo, ut victualium copiam per incultam solitudinem traduceret, quae vecta, suos quodammodo veheret vectores XX. -Exercitus Christianorum in bivio dividitur. [0508C] Sed cum penultima circa exitum illius ariditatis transiisset dies, pene fortunae ludus suum illum favorem a Christicolis ad Mahumicolas convertit, et in partes Tancredi ausa est nimium. Nam redintegrato sicut soliti erant quotidiano, vel, ut ita dicam, quotinocturno calle, secta est in bivium via, et exercitus Christi factus est biviator. Plurimorum opinio errorem illum industriae deputavit; quo terra genti opulentius serviret diffuse spatiosa, quam stipate contracta. Huc accedebat quod casus idem Normanniae comitem, Boamundumque Tancredumque seorsum a turba diverterat, quasi ut unigenae uno consilio unam patriae suae gloriam praerogarent. [0508D] Alii vero non ultroneum sed casuale, nec tam praelusum quam invisum fuisse, ipsis qui diverterant, divortium asserebant, sane miserantes fortunam, et lenientes invidiam: quae quidem sententia his suffulta firmior stabat praesidiis, quod praememorati duces domitis plebeculae non amoverant sarcinam, quod alienigenae militiae comitatu gaudebant, quod suam denique, quae maxima aberat, non praemunierant