# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.57-60

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.57 to 1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.57

XXVI.- Cadit Willelmus. Sed resumptis arcubus, grando volans quibus enses pepercerant, non parcit; quos non attigerant, perfodit; ubi nec ascenderant, descendit. Hactenus ergo sarcina tantum gravis, loricae, scuta et galeae: nunc gratissimus obex, vitae mortisque fines disterminat. Eatenus tamen, si quatenus molesta, quod levitas captata ad limen saepius artifices manus retorserit. Pluentibus itaque vulnera Turcorum nervis, [0512A] nostri, dum degrandinet, sustinent; siquis alicunde turbo perflans tantam telorum nubem discutiat. Cognatae acies juxta, hostis undique, adjutor nusquam, interea gemunt saucii. Hic manum perfossus, ille oculum effossus; alii suffossi pedem, pars verticem superfossi. O pietas! o dolor! o luctus! Clypeus aliorum Marchisides et ipse cum aliis affigitur Willelmus. Aliorum dolor haerebat in vulnere, hujus vulnera usque sub mortem doluerunt. Labitur corpus nobile, socii exceptum in castra referunt, pauper, belli causa, agger relinquitur. Quis tibi, Tancrede, spectanti talia sensus? quosve dabas gemitus? viri corda, cui modo robur et aes triplex circa pectus erat; jam muliebres mollescunt ad lacrymas, ora femineum ululant ejulatum; digiti mentum, [0512B] genas, caput decalvant: postremo quaecunque hominem armant particulae, reliquas inermes crudeli seditione dilaniant. Multi quoque heroum fidelium in eadem lamenta resoluti, super Marchisidas lugent: neque minus hujus lacrymas quam illius necem miserantur. Dum haec agerentur, vix debellatus Turcos receperat tumulus, et ecce Christicolas pulvis testatur adesse cohortes, submissi tolluntur animi, contra elati submittuntur. Exclamatur, Deus vult, hoc enim nostri interjiciebant laetantes. Adversarii, Heu, et, At, at, murmurantes, ingeminant: quippe non tam spes ablatas, quam oblatos metus trepidantes. XXVII.- Hugo Magnus instat. [0512C] Advolat ante alios regum clarissima prolesMagnus Hugo, galeis contentus ferme trecentis.Irruit in medios non ut qui pugnet in hostes,Sed qui post pugnam fugientia terga sequatur.Sic rapidus, sic intrepidus, sic undique tutusAggreditur, lacerat, fugat, insequitur, premit, arctat,Fulminat, exsultat, fremit, exclamat, furit, ardet.Mittit in hunc aciem ferratam rex Solymannus;Ingentem numero, virtute, minis, feritate,Quae numero superet segetes, o Gargara, vestras:Quae virtute suis aequet convallibus Ethnam,Quae feritate minis totum sibi vindicet orbem,Quae perferre graves, et reddere gaudeat ictus.Ergo alacres hinc tanta cohors, tot tela, tot arcus: [0512D] Inde comes magnus quam nomine tam probitateOccursu parili, numero sed dispare freti,Bellum ineunt, stant oppositi pars obvia Gallis:Conserti clypeos clypeis, atque ensibus enses:Pars lateris dextri gyrum, pars altera laeviOccupat, et volucres mittunt utrobique sagittas.Undique septa armis audacia Gallica et hoste,Ad quos se vertat, nisi se convertat ad omnes,Ignorans: modo ad hos, mode se convertit ad illos,Qualis apri, quem turba canum circumvenit ingens,Fulmineus nunc hos dens, nunc eviscerat illos;Nunc retro mordaces, et nunc a fronte minaces.Sic vir magnanimus, et eo duce freta juventusInnumeros ardens se circumflectit in orbes,Et quaecunque ruit caedens, caesus ruit hostis.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
