Latin
1.6 to 1.9
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.6-9
Not analysed yet
II. -Boamundi elogium. Erat iisdem temporibus magni nominis heros, cujus adolescentiae supra mentio facta est, Boamundus Roberti illius egregii bellatoris agnomine Wiscardi filius, paternae audaciae strenuissimus aemulator: hujus quoque animos eadem quae caeteros per orbem principes apostolica praedicatio ad liberandum ab infidelium jugo Jerusalem excitaverat. Ejus imperio quidquid est oppidorum et urbium a Siponto ad Oriolium in maritima, omnes prorsus in montanis et campestribus locis, omnes fere serviebant: ad haec sua tam urbes quam oppida [0495B] Apuli montes, Calabrique plurima sustinebant. Is Graecorum imperatorem Alexium bis sub patre in fugam converterat: primo quidem in oculis patris sub Dyrachii moenibus; secundo autem patre Romam reverso, ipse paterno exercitui apud Larissam vicarius relictus: quae victoria sicut prius gloriam geminaverat, ita modo, victorem licet, sub pacis nomine transfretaturum acrius pungebat: metuebantur enim Graecorum insidiae, qui familiare habent quos etiam bene meritos invitaverunt ad munera, retrudere ad flagra. Quid ergo exasperati? quid victi saepius molituri erant, quidve suis de se dabant sperare victoribus? miseris aut inferendam esse perniciem, aut terrentium in potentia cessaturam. Haec igitur sollicitudo Boamundi navigio [0495C] moras innectebat; quapropter strenui cujusque viribus proprias vallare sapienter sibi consuluit, portibus interim exitu negato. Auditus vero eodem incaluisse desiderio Tancredus, cognati sollicitudinem et minuit, et auxit: minuit, robur robori creditus addere; auxit, viam foederis improvidum cogens providere. III. -Cum eo foedus iniit Tancredus. Multis itaque opibus blanditiisque praemissis, apud Tancredum obtentum est ut sub Boamundo ipse quasi dux sub rege secundus ab eo militaret: nam praeter blanditias, oblatasque opes, urgebant eum alia duo: propinquitas generis, et difficultas transfretationis; quarum quidem haec amoris, illa timoris [0495D] poculum vicissim ei propinabant: nisi enim Boamundo in his quae rogabatur morem gereret, facile et de invidia argui et a littore dignus videretur qui deberet repelli: proinde facilem viam ad impetrandum meruit precibus donisque cumulata petitio. Confoederati igitur ambo Wiscardidae, totius generis sui praecellens strenuitas, laxis navigio habenis, Epyrum delabuntur. Tancredus itaque nactus exercendae virtutis locum, modo praeviis insidiis occursabat, interdum post exercitus vestigia arcebat latrunculos. Sive praevius, sive sequens, semper utilis, semper armatus, periculis gaudebat exponi. Caeteris vino sepultis et sopore, ipse pervigil excubare in triviis, nivesque clypeo temperare et grandinos. Felix anicula illa quae aut ex inedia Tancredo [0496A] inveniebatur defecta, aut cis ripam fluvii rapacis pedes vadatura: nam famelicae continuo cibus; vadaturae equus pro navi, pro remige eques, eques, inquam, ipse Tancredus libens supplebatur.