# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.81-84

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 1.81 to 1.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/1.81

XXXVIII. Balduini injustitia erga Tancredum. At tuti agminis dux longe tutior aut viritim scuta, tumque distribuendum fore objicit, aut omnia inarmatis manus fortioris cessura; fugam hostium non praecursoribus gladiis, sed subsequentium horrori deputandam. Tancredum quidem dimicasse, sed contigisse palmam Balduino: quod non [0518D] fere secius Marchisides oblatum, atque Telamonius Pelidae arma sibi accipit negata; aestuat, furit, dolet, se non sibi tulisse vellera dolet, mellae, auri venam ab infimis terrae eruisse cavernis; ut praedo in fiscum traduceret ingratus: nam de ea quae objecta est miseranda divisione quid attinet? Ipsa illa quae modo placuerat ultronea, jam displiceret, seu coacta. Translato enim victoriae suae titulo, non tam ultra impertitor spontaneus, quam redditor videretur obnoxius. Quid ergo? pugnet? concivis est hostis; laceret? Christianus est sanguis; Tharsum subeat? vile est includi Tharsenses; excitet cum barbaris in fratrem pugnare? id est apostatare. Ergo malum vinci, sed multo vincere pejus. Mille semitis viam investiganti, sedet denique floccipendere debellata, [0519A] festinare ad debellanda, sic aquilae accipiter, sic cedis, parde, leoni, sic licet urgentes majori quique minores. Abit Marchisides unum gemens, Tharsensium servitutem de Latinorum adventu liberatam non esse, sed gravatam: abit, inquam, quo majores vocant, ne qua ad auditum nomen ejus diffugia terram pauperent opulentam. XXXIX.- Tancredo nihilominus feciales mittuntur de Urbis reductione. Sed jam praecurrerat fama velocior, quae de tanti viri indole nihil reticuerat Addianis, quantus foret christiani nominis defensor, quantus gregis incredulae expugnator, quantae mansuetudinis erga subditos, quantae in rebelles duritiae: his civitas gratiis laeta ultro feciales suos mittit, virum [0519B] cum hymnis et tympanis manibus inducturos. Misertus namque plebi suae Christus nuper ab eorum cervice jugum excusserat, dominatoribus expulsis, ipsorumque retento in compedibus Turco principe homine, imo cane, cujus nec sedari irae, nec ebrietates jucundari, nisi in oculis ejus sagittato ad palum Christicola, consueverant. Quapropter is qui humilia respicit et alta a longe cognoscit, eamdem ei qua mensus fuerat, Tancredo dispensatore, mensuram reservavit. Divinum id quidem, nec enim lex aequior ulla est, quam necis artifices arte perire sua.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
