Latin
1.87 to 1.90
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.87-90
Not analysed yet
XLI. -Cives Tancredum conveniunt. In his noctem diei continuant donec sopor intus diurno labore gravatos levat, levatosque ad crastinum remittit: nondum enim luciferi bigas Phoebus attriverat, cum accelerantis includere Mamystanos Tancredi Mamysta galeas comperit sublustres. At Turci quibus urbem diu indulserat mora tam justo longior, quam longa: tam rapacior quam delicata: tam delicatior quam secura: ab ipso permuniti conticinio cesserant pugnae Tharsensis vice formidata: [0521C] quod ut sole orto cives comperiunt, egrediuntur ad foedus, ut Tancredi vestigiis, et vix conquiniscens suave jugum onusque leve subire mereretur: impiissimo quippe famulitio erepti, regnare autumant servire ereptori. Facile igitur apud eum bene merentes impetrant, a quo nec immeritus vacuus rediisset. Potiuntur itaque sese vice mutua Tancredus urbis filiali obsequio; urbs Tancredi regimine paterno. XLII. -Recedit Balduinus; qui suburbana metaus castra pacem petit; a Tancredo pacem obtinet et commercium. Interea spoliis onustus, misericordia vacuus, licentia abusus, illicita . . . . . gatus Balduini comitis exercitus, Tharsum liquerat, Tharsum damno suo [0521D] Francorum millenaria centenariis commutans . . . . . comitis injurias abominans ad maj . . . . . quos levibus quibusdam viderat occupatos . . . . . sollicite invitator suus Euphrates cujus adhuc praesens legatio a dextra alvei turbasse illum, a laeva Edessam indesinenter promittebat, quorum neuter locus parem dignabatur, aut hoc in cunctis Syriae citerioris oppidum, aut illa trans Euphrateae quae Mesopotamia dicitur civitatem, utrumque divitis uber agri, multorum famulitio et oppidorum et urbium imperare gaudebat: haec nuntii praelato, haec praelatus subditae genti frequenter commemorans, Tharsum exierat; jamque singularum singula Addanae, Mamystaeque vix flumina transvadatus vicino tentoria affixerat Tancredo. Indignati namque supprimi a rustica planta [0522A] alvei, solis urbibus pontes concesserant; per quos tamen non patuerat aditus, quoniam eis Tancredus sequentes arcere praeceperat; nolebat enim sicut fratrem jam appellare, qui eum expelleret sicut hostem. Igitur Balduinus comes suburbana metatus castra, pacem ab urbe petit, victualia non jam gratis, neque raptim, sed ratione et pretio erat impetrari. Noverat enim viri mentem recenti adhuc injuria turbidam, seque qui eam intulerat odiosum. Porro urbs munita turribus, populi capax, armis referta, nulla sui infirmitate spem raptoris firmabat: praeterea comitem illum Cononem, quem superior pagina celebravit; valetudo gravis lecto affixerat: quare nec relicto eo procedere volebat, nec eum abducere, nec ibi manere Balduinus commercio poterat [0522B] negato, tot curae anxium de postulanda pace eum incusabant. Res mira! sed quantum aliis ignota principibus, tantum Marchisidae quadam singulari familiaritate conjurata, qui nudiustertianis damno, injuria, convicio efferatus, petitam ab eo pacem, mox ei donat et praedicat. Qui laetus, offensusve nunquam claudicat, ad rectum invitatus: quem inclinare ad veniam, hoc erat interpellare de venia. Rogatus ergo, ut dictum est, pacem alterutro polliceri; respondet utroque, nec commercia renuit: dummodo vim non sentiant merces. Eunt, redeunt, vendunt, redimunt ab urbe in castra, isti a castris in urbem, illi errant permisti armati inermibus et contra quos forensecus affligebat languor, torrebat Phoebus, velociores spe remedii inter umbram et [0522C] moenia servantur: quae dilatatio paucos habuit dies: nam sicut heri et nudiustertius redintegratis commerciis ortae sunt lites, ut fit, cum emptoris venditorisve aestimatio de pretii venaliumve quantitate dissentit.