Latin
101.10 to 101.13
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 101.10-13
Not analysed yet
CV. -Arcae obsidentur. Jamque saepius de valle lacrymarum ad montem gaudii excelsum surgere assueti Christicolae successus urgere suos, instare favori numinis haud cessant. Arcas oppidum aggrediuntur, non impari ac Marram nisu, sed dissimili eventu. Surgit in margine planitiei tumulus declivia Libani ab austro pertingens, mare ad occasum quasi stadiis viginti remotus despectans: ejus pedem fluvius abluit, qui ab ortu ad littora derivans, Hierosolymitano laevum latus imperio concedit, Antiochiae dextrum, inter Tortuosam et Tripolim limes notissimus, munitum arte et natura praesidium, difficilem hosti grassaturo [0558B] aditum minabatur. Christicolae autem plurimo jam certamine, virtuti omnia cedere experti, Arcas circumdant, pars fluvium transmeat, ut portarum obstruat egressum: pars citra manet, de opibus Crach. et Raphaniae oppidorum, ac reliquae hujusmodi citerioris viciniae facilius alenda. Tancredus in primis transmeatoribus emicat summopere exsultans, quod desiderati regni oram ingredi meruisset: pons tamen saxeus antiqua fabrica continuabat exercitum, ut facile ab his ad illos posset transmigrari. Ergo ubi armis clausa sunt claustra; fortia fortibus, gentilia Christianis, principes de more tormenta muralia struunt: singuli singula, unum comes Normannus, alterum Raimundus, tertium Tancredus: nam Boamundus Marra eversa Antiochiam [0558C] redierat, ubi etiam dux Godefridus et comes Flandrensis adhuc hiemabant. Hugonem magnum ad Ciliciam revocaverat bellum, in quo saucius femur Tharsum fertur curandus, imo humandus. Solis igitur tribus suprascriptis principibus obsidionis labor incumbit, oppugnant incessanter, et acriter expugnantur. Dum sic autem certatur, quiddam contigit quod praeterire socordia est, memorare utile et honestum. CVI. -Mirabilis visio Anselli proximae mortis praesaga. Erat in exercitu nostro heros nobilis, cui magnum nomen contulerant hinc probitas, inde genus, tertia honestas, quartus Ribot mons haereditas propria militiae [0558D] fetura praeclarae notissimus. Vocabulum illius viri Ansellus regi Franciae, imo ternae Galliae curias celebre personabat. Is in meridie, ut est moris, cum lassos somnus ocellos submisisset, somnium vidit, quod experrectus adito sapienti viro indicatori meo Arnulfo indicavit. «Videbar, inquit, mihi per somnium super caeni congeriem stare, unde palatium suspiciebam excelsum, cujus quam maxime simul omnia communem usum excellebant: spatiositas, celsitudo, materia, forma, soliditas, ornatus. Pedem ejus marmor, ebur, argentum formabant; reliquum corpus aurum prorsus et gemmae. Deambulabant per porticus in excelso personae innumerabiles, quarum singulas tanti aedificii censura decuisset: adeo speciosi, adeo proceri, adeo ornati, adeo per [0559A] omnia venusti proceres eminebant; cumque perspicacius intuens admirarer, deprehendi quasdam praecognitae mihi figurae reliquias, quibus comites militiae hujus nostrae hos fuisse animadverterem. Tunc mihi corde et animo studiosius inhianti, et si quis patuisset aditus anhelanti conscendere, apparuit quidam ille noster, quem taliter ibi tunc amisimus: (nomenque et modum locumque et diem obitus viri recolebat) ille mihi, inquam, sic ait: Hanccine beatorum turbam agnoscis, Anselle? Vix, inquam; neque enim alia ad cognoscendum signa remanserant: nisi qualibet quinquagenarium quempiam regressum agnoscimus, qui a nobis puer septenni est egressus. Tunc ille: Hi sunt Jerosolymipetae, qui viam Dei in qua adhuc et tu laboras, ab initio aggressi [0559B] rebus humanis excesserunt, et meruerunt habere coronas perpetuas: tu quoque in proximo, ne forte invideas, ad nos conscendes; bonum enim certamen certavisti, et cursum consummasti. Hic me stupefactum sopor dimisit et visio: tua, Domine, sapientia mihi consulat.» Tunc Arnulfus metum verbis a viri pectore solatoriis excludens: monet tamen confitendum peccata esse, accipiendam poenitentiam, et post haec eucharistiam. Actum illico, et ministris commilitonibusque suis stipendia reddere debita est adjectum. Jamque intrepidus equo insidens, stipante militum caterva, circa muros, ut solent nobiles, spatiabatur: cum repente silex improvisa de turribus illapsa est, quae Anselli occiput sparsit et cerebrum, moxque labentem militia excipit; [0559C] illuc corpus reportant cum lacrymis, unde modo gaudentes exierant, spiritus ad beatitudinem ascendit promissam.