# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 109.13-16

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 109.13 to 109.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/109.13

CXV.- Descriptio civitatis. [0563D] Tempus est in explanando sanctae civitatis situ paululum delectare: ut quorum oculos pascere non valet propter remotionem, saltem animos juvet transmissa ad manus et fusa per aurem. Hujus ergo sancti ambitus quadrangularis est forma, capacitas ampla; Eoa frons latr . . . boreale directa, altera vero et alterum sinuosa: nam medii intervenientes anfractu australi in Galilaea occiduo quod frons altera . . . . tatum est ad turrim David lateribus normam . . . dent linearem: sed ab eo quod in Eurum . . . . vallis Josaphat montem Oliveti submovet . . . situ humilis; contentorum tamen dignitate praecellens: ibi namque Gessemani, ibi torrens Cedron, ibi Dei aulae aula, coeli reginae sepulcrum, ibi protomartyris Stephani lapidatio ibi cum sanguineo sudore [0564A] Dominica monstratur oratio. Porro ut rem ordine prosequar, ibi pyramides duae, superior regis Josaphat rotunda, inferior vero beati, ut fertur, Jacobi quadrata: infra Siloe, infra puteus Jacob, circum circa ab utroque vallis latere eremitalis plurima crepido. Item a meridie vallis montem Sion ab Acheldemach disterminat; juxta puteum praescriptum a valle Josaphat exiens, et usque sub turrim David gyrum ducens, huic fronti latus praebet continuum monticulus in urbis cornu a Zephyro descendens, in dextro latere paulo erectior, in sinistro viciniae humili fere coaequalis: sed haec vicinia usque Josaphat quartum sociat latus castris accommoda figendis. CXVI.- Dispositio exercitus. [0564B] Igitur comites Normannus et Flandrensis hac in parte obsident, ei quae adhuc S. Stephani dicitur portae oppositi. Dexter ab his Tancredus imminet, si tamen ad Phoebi ortum terrae situm metiris, tunc quidem inferior: si vero ad depressionem tumoremque loci, paulo superior. Ipsi praescriptum illud cornu expugnandum contingit, unde adhuc expugnata turris, Tancredi appellatur. At ducis castra vallis opacat, cujus frons supradicta eminentem Tancredi pertingebat viciniam. Porro mons Sion Raimundo comite metatore gaudet, solo muri humilis obice ad Jerusalem submotus; nunc suburbium, antiquitus pars urbis, imo urbs, eam quae nunc est Jerusalem suburbium habens. Tribus itaque portis terna deputata [0564C] est obsidio: e regione, duabus: tertiae id est occidentali, ex obliquo: hanc subjecta valle ab occursibus faciente liberam, illas vicina planitie assultibus opportunas. At vallis Josaphat vacavit libera tum loci situ, tum populi statu liberata: si quidem pars illa urbis timere nescia valle reducta, aggere, arduo muro inexpugnabili munitur.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
