Latin
109.22 to 109.24
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 109.22-24
Not analysed yet
Igitur vicinia, inventio, opus, propinquo repertori opifica ad reptandum in muros ducatum Tancredo dabant: quem tamen si cujus alius invita sors vertisset, animus acer hanc sibi tantam arroget laudem. Itaque morarum nescius, jam primis [0565C] innitebatur gradibus, jam stricto ense dextra fulminabat. Porro majestas generis, dignitas nominis, gratia meriti, spes merendi: hinc plebs reclamans, inde nobilitas reluctans, incoeptis obviant; jamque haerentis laevae dextram exarmant apprehensam. Subit revocati officio juvenis, et ipse si fors juvet, gaudere dignus: si invideat, flere dignior. Felix ille per omnes ab imo ad supremum gradus; in summa operis infelix. Arripuerat enim jam laeva murorum apicem, cum adversarius ensis in eum descendit, ut qui bimanus et fulminans modo conscenderat, vix descendere orbus gladio et manu hac fere illo penitus potuisset. Refertur itaque in castra medicandus auriga currus Tancredici, quem Simon tenuit, magnis [0565D] tamen excidit ausis. Neve tacito nomine audaciam militis meritus non remuneret favor, nomen erat juveni Raibaldus, Francia tellus, agnomen Cremium, Carnotum nobilis ortus, vires et probitas; hae magnae, major at illa, refertur saucius. Nemo autem relati utile duxit supplere vices, quippe gladios verens descensores, mille in unum unius ascensoris. Illum enim in angulum tota convenerat pugna interior, cum totus reliquae civitatis ambitus ab exteriori vacaret sopito similis. Videns fraudata sedulitas defensoribus favere fortunam, oppugnatoribus autem adversari, scalam refert non modo inutilem, verum et damnosam: si tamen ad singularitatem recurratur excusabilem. CXX. -Ligna obsidioni apta frustra quaesita quasi divinitus reperiuntur. [0566A] Consulunt in medium proceres scrutari latebras, vias atque invia peragrare, undecunque ligna corrodere statuunt, ut nulli haec indagatio parcat principi: mox quod statuitur impletur: laborantibus caeteris frustra, Tancredus a desiderio suo non est fraudatus. Miraculi species est quod narrabo, neque tu, quisquis rem bene consideras, actum coelitus negabis.