# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 109.25-27

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 109.25 to 109.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/109.25

Tancredum gravis dissenteria torquebat, cum tamen ipse sibi equitando non parceret. Vix equo insidens, pestis illa crebro descendere, longe abscedere, latebras quaerere virum compellebat. Saepenumero hac molestatus angustia, cum fatigatis ex itinere [0566B] sodalibus ipse labori cedere ingloriusque reverti disponeret: solita augente molestia, gravari coepit, elongavit, descendit, descendens sociorum oculos evasisse putabat, cum respiciens comperit non esse evasum. Longius ergo latebras quaerens, alios denuo passim aspicit vagantes, sic jam tertio, sic quarto sedem mutans: demum in secessu longo sub rupe cavata, arboribus clausa circum atque horrentibus quietem invenit. Papae! quis ut Deus? o qui de petra aquas, qui de asino sermonem, qui de nihilo omnia eruit; ipse de perculsi vulnere militis exercitum sanavit, de infirmitate firmavit, de plaga vili pretiosius quovis metallo antidotum confecit: nam dum ibidem virtus expulsiva operaretur, versa ad oppositae rupis concavitatem fronte, ligna [0566C] quatuor intro patent, quibus nulla proposito operi desiderari poterant aptiora; illa ipsa, ut fertur, erant quorum ope rex Aegyptius Hierusalem expugnaverat; quibus visis, ipse adhuc, tanta sunt gaudia, nec sibi credens, nec oculis, surgit et accedit, palpat, rem perspicit. Ergo heus! heus! o comites! huc, huc accurrite, clamat; huc, huc, ingeminat, Deus en plusquam petimus dat: quaesiimus lignum rude, reperimus fabrefactum. Vocati adsunt extemplo socii, unde gemuerant gaudent, ille gementem adhuc exercitum, misso nuntio, festinat consolari. Promulgato per populum gaudio, tollitur vox laetitiae et exsultationis in tabernaculis Francorum, proceditur sicut in litaniis cantando obviam. CXXI.- Robertus Flandrigena opificum tutor constitutus. [0566D] Mox tunc eligitur operi Flandrigena Robertus opificum tutor, dum ligna caetera fabri quaesita reperissent, reperta incidissent, incisa retulissent. Lucus erat in montibus, et montes ab Hierusalem remoti ei quae modo Neapolis, olim Sebasta, ante Sychar dicta est, propiores, adhuc ignota nostratibus via, nunc celebris ac ferme peregrinantium unica. Illuc praedictus comes solitis comitantibus quasi ducentis missus, innumeris hostium millibus exponitur, ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum circumfusis. Ipse non secus turmas ac tubas quam patriam et tibiam perhorrescens luce inter per q. . . fabricam jaculabatur feras, nocte cum fabris in ferina epulabatur. [0567A] Itaque labor ille et domino erat cum utilitate voluptas, et laborantibus famulis parta sine metu refectio. Utque satis caesi feliciter nemoris, comes redit sapienter viam armis praemuniens, ipse audacter cum retroneis sequens vulgus diligenter in medio tuetur, per arcus Damasci, per cannas Arabiae, per pila Aethiopiae indemnis transmeat; sed audita comitem comes nusquam descivisse prosperitas; exitum reditum semper prosecuta hymnos et pompam, a complurimis impetrat favorem, laudem ab omnibus meretur.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
