Latin
109.9 to 109.12
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 109.9-12
Not analysed yet
CXIII. -Cui occurrit eremita. Obtulerat autem ei fors ad haec discernenda opportunum doctorem Turricolam consultum sibi [0562C] eremitam, qui ipsum ubi praetorium Caiphae, ubi suspendium Judae, quae portarum Aurea, quae Speciosa, unde Jacobus in praeceps dejectus, qua Stephanus ad lapides ejectus, et hujusmodi prorsus quaenam haec, quaenam illa forent instruebat. A quo et ipse mutuo cujus esset sectae, patriae, stirpis, nominis rogatus, Christianum se Normannigenam Wiscardidam Tancredum respondit. Sed audita Wiscardi sobole, stupens ille ac perspicacius intuens ait: «Tunc illius sanguis es ducis, quo fulminante, totiens Graecia tremuit; quo bellante, Alexius fugit; quo obsidente, Dyrrachium patuit; cujus imperio tota usque Bardal Bulgaria paruit; non loqueris ignaro: neque enim me tantus patriae [0562D] meae fefellit populator. Hostis hic quondam meus nunc demum, te misso, oblatas mihi injurias delinivit. Vivit in te adhuc, vivit ille formidatus populis, audaciae avuncularis vigor, cujus pristini nova mibi refers insignia: stupebam primo hostem advenam spreto consorte solivagum occursare, tantum armis et equo confisum, socias sequi aut antecedere sperabam cohortes. Stuporis causa ignorantia mea erat, cum qua et ipsum a me repulisti. Jam simul mihi creatus es, et de ignoto cognitus, et de temerario strenuus, et de hoste veteri frater novus. Jam te deinceps non stupebo, si feceris stupenda: imo stupebo, si stupenda non feceris; ex illa ortum [0563A] familia communem hominum viam terere non decet: attamen cave, cave fili, ecce hostis.» CXIV. -Irruentes ab urbe milites solus fundit. Ecce porta milites effundit, quae tunc, ut ad eum conscenderent, in vallem Josaphat quinque demittebat: illi tanto fiducialius adventabant, quo abundantius superat comitem dux, quinarius unitatem. Ergo alii alios quisque reliquos ad diripienda spolia praecurrere festinabant: at Wiscardides vale dato, colloquium dimittit, ad incursum os, animum, sonipedem, fraxinum convertit, et quem primum reperit in montem advolasse, primi cogit spiritum sub Styga, corpus in vallem corruere. Idem manebat secundum casus: sed damnatus ruinae equus equitem salvavit: illum, inquam, equitem infortunio [0563B] fortunatum, cujus frons humum dum reperit, cuspidi obviae pectus non est repertum; praecidit itaque ruinam ruina speratam insperata quae tamen . . . dium facit magis dejecturo quam dejiciendo si . . . tit odiosa. Nam licet ambobus utilis hunc a labore, illum a nece liberaret; damnatur tamen utilitas, ubi damnosa utriusque impeditur voluntas. Tertius accelerabat, et hunc quoque felicem dixerim, si ipse jacens jacentem se pariter lugeat infelicem. At voti compos, impotem se fecit, qui dum ad congressum ruinam distulit, in congressu durius et miserabilius ruit. Illaesi restabant duo quorum stamina rumpentes retinuit parcas. In egrediendo rumpi coeperant, at mox refugis redintegratae sunt colus: [0563C] quippe Tancredi plusquam leonino attonitos fremitu ad portam fuga celeris reducit: sic quondam catuli ovile repetunt, ubi claustra feram summovent, quam in ipsos tutores fames egit acerbior. Victor a moenibus repulsus super spoliis nil movetur oblatis, equorum discursu libero, phalerato ornatu, divite armorum, huc illuc sparsorum, aureo fulgore; redit ad suos solaturus reditu quibus jam ingeminabat mora desolationem desolatis abscessu. Interea frequentes copiae, subsidium libens, juventus fervida adventaverant; quin et tenera, duriorque aetas, sexus quoque mollior, omnes aderant: adeo firmis infirmos in concurrendo aequabat aequa sive una concurrentum devotio.