# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 122.16-21

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 122.16 to 122.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/122.16

CXXX.- Spolia distribuit militiae. Interior paries per circuitum radiabat,Argenti lamma quae lata fere cubitalis,Ad spatium longum densa ad quasi pollicis amplum,Ducebat longos sinuosa per atria gyros,Pondus erat lammae quasi septem millia marcae;Hoc quasi segne jacens et inutile traxit in usumVir sapiens: hinc et famulos armavit inermes, [0572A] Hinc revestivit nudos, et pavit egentesHinc quoque militiae numerum quam sola voluptasAuxit, et externis sua fulsit signa maniplis.Sub gemmis paries, sub gemmis multa columna,Multa sub argento latebat, multa sub auro.Insignis fabricae decus, ars celebranda per orbem,Materies oculis solamen deliciosis.Tanquam conspectum fugiens, lucemque perosaTalibus involucris obducta, sub aere latebat.Reddidit ergo diem, longo jam carcere clausis,Et tenebras passis Tancredi gratia signis:Inque vacans aurum esuriens laxavit egentum;Marmora denudans, et Christi membra reformans CXXXI.- Hostes fundit. Porro dispositis quae disponenda fuerunt, [0572B] Post mirata sacri gemmas, aes, marmora templi:A prece devota Tancredus suscitat arma,Invenit obstantes: sed eo penetrante catervas,Aut ruit, aut refugit, medium non invenit, hostisJam vacat exterior, nec sentit praelia campus:Curritur, et caedem penetratur ad interiorem,Utque patent aditus, tunc quid Tancrede, quid ensis?Quid probitas posses, docuerunt stagna cruoris:Cui narrare vacet per singula sive peremptae,Sive peremptricis luctus, ac gaudia turbae:Tantaque de tantis orientia commoda damnis.Mille modis, et mille viis, et mille ruinis.Mars fremit: ira furit, gladius vorat, occubat hostis.Eia, sancte furor, sacer ensis, sancta vorago; [0572C] Spargite, spargimini gens prava, viri scelerati,Sanguinis insontis fusor, sons fundere sanguisQui Christum totiens in membris dilacerasti,Excipe membra vices tibi quas reddunt modo Christi. CXXXII.- Urbis populatio; hostes victi animos colligunt. Interea belli fremitu resonante per urbem,Conveniunt illuc spe caedis hic, ille lucelli:Mox alios alios rapiunt sua quemque voluptas.Ergo calybs, ferrum, cedrus, aes, cupressus, electrum,Robur portarum, decor, et SalomoniacarumFracta ruunt, latebras produnt, bello patefiunt: [0572D] Quid latitasse tibi Christi scelerate negator,Quid prodest divi portas clausisse palatii?Mille licet claudas aditus, lateasque sub ipsisMille tamen clausis, aditus per mille traheris:Ecce fugam probitas, audacia nacta timorem;Quo pecus ore lupi fracto populantur ovili,Strage pari gentem patefactam Gallicus ensis,Exilis numerus secat innumerabile vulgus,His jugulare senes, illis avellere parvos,Multis cura fuit, gemmatas exuere aures.Caede tamen visa, caesoribus advolat ultor,Mox quoque caedendus: numero sine et ordine milesInstar ab occulto conciti examinis antro;Quod vel aqua pastor, vel fumo exire coegit [0573A] Exsilit, irrumpitque aditus quod cuique repertum,Aut frons, aut aures, aut nares, caedit hiulcum.Sic ubi cognatae latebras solvere ruinae,Spicula mille volant, et mille volant quasi vernaeGrandinis; ira sudes, numerus non colligit enses.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
