# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 122.39-42

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 122.39 to 122.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/122.39

XLI.- Urbem Meletaniam ab obsidione liberat Boamundus. Praelio commisso a Turcis captus abducitur. [0579C] Nec mora Boamundus ipse, cum audisset a relatoribus, urbem Meletaniam Turcorum armis circumdatam esse, quae decem dierum itinere aut plus ab Antiochia distabat; coacto in unum exercitu, ad liberandum eam ire conatur. Verum Turci cognoscentes illum jam in proximo adesse, obsidionem ex industria dimittentes, ut eorum est consuetudo, recesserunt. Magis enim ipsi ad tempus vel horam terga vertendo, quam accedendo praevalent. Nam et fugiendo spicula ejiciunt, seseque insequentes vulnerant. Boamundus ergo cum civitati appropinquans Turcorum aciem non reperisset, consultum est sibi a suis quatenus urbem ingressus paululum ibi prius requiesceret; ac sic postea quiete refotis viribus [0579D] suis, contra Turcos ad debellandum exiret. Qui non credidit eorum consiliis, sed ex stulta audacia immoderanter praesumens, absit, inquit, ut Boamundus quod nunquam fecisse meminit, modo facturus sit; hoc enim faciunt vulpes, quae mox ubi latrantes canes audierint, latebras quaerentes absconduntur. Ivit igitur post Turcos, eosque inveniens, cum eis praelium, quod utinam nunquam iniisset, mox inchoavit. Cumque hi et illi simul praeliarentur, Boamundus retinetur, ligatur, Mahummicolis magnum gaudium, vae miserabile Christianis facturus. Qui deinde in Romaniam ad Anismam regem vinculis mancipandus perducitur: de cujus post captione Antiochia misera facta ita manebat, ut non esset qui adjuvaret eam, neque consolaretur. CXLII.- Godefridi regis obitus. [0580A] Sequitur e vestigio miserrimus casus, quo Jerusalem non minori luctu affligebatur. Nam Gottifredus, rex optimus et timens Deum, capto mox Boamundo ex hac luce migravit. Erat enim jam annus unus evolutus ex quo regnare coeperat, cum ad obitum pervenisset. Qui tamen antequam praesenti luce caruisset, dum corporis infirmitate teneretur, ad se patriarcham Daybertum atque Arnulfum, caeterosque accersiri jubet, quibus ille: «Ecce, inquit, viam universae terrae ingredior. Modo ergo adhuc me vivente consilium inter vos habeatur, et quis vice mei in Jerusalem regnare debeat praevideatur.» At illi respondentes: «Nos, inquiunt, magis hoc in tua providentia ponimus, et quem nobis ad hoc [0580B] ipsum elegeris, ei procul dubio subdemur.» At ille: «Si, inquit, in mea dispositione statuitur, Balduinum fratrem meum ad hoc culmen suscipiendum idoneum judico.» At illi Balduinum audientes, continuo unanimiter consentiunt, laudant, eique jurejurando fidelitate firmata subduntur; quoniam illum virum liberalem pecuniae, studiosum militiae, affatu humilem, magnanimitate sublimem cognoverant. Haec quippe omnia natura ipsa, ut ita dicamus, in eo manu propria exsculpserat. Erat enim ille, sicut superius dictum est, in Rages quae et Edessa dicitur, dux constitutus ibique tunc morabatur.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
