# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 122.70-73

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 122.70 to 122.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/122.70

CLV.- Arthasio Raduanum expellit. Erat media inter eos planities scopulosa, per quam utcunque caballis ire, currere vero omnino non licebat: vel si quando ad cursum quispiam cogeretur, nec pedem ungula, nec ungulam ferrum tueri poterat, quin cautes aspera calcem permoleret equinam, equus atque eques ruerent prostrati. Tancredus, ea re cognita, paululum secedit, illuc hostibus permittit accedere, qua loci difficultas fugam remoretur, quod Raduanus aut negligens, aut ignorans, hac militiam impetit Christianam; illa tanquam [0589B] torpida loco manet, sustinet donec lancea suum habeat tempus. Jamque praetergressis loca aspera Turcis, Tancredus quasi a somno excitatus in mediis fulminat: illi facile terga vertunt sperantes, ut est moris, fugiendo gyrare, gyrando sagittare. Delusae sunt aut eorum spes et artes, deluserunt eas lancea et via: altera urgens, altera cursus impatiens: haec tergum fodit, illa gradum sistit. Inutiles igitur equi, pharetrae et arcus abjiciuntur, confiditur pedibus propriis, ubi diffiditur alienis, suis quantum licet utuntur: humani sunt, mallent esse cervinos: ne tamen nihil egerit Raduanus, paucos Christiani nominis sagittavit, reliquam operam dedit fugae; sagittarii ejus, pars evadit saucia, nonnulli caesi prosternuntur. CLVI.- Antiochiam victor revertitur. Apamiam circumdat. [0589C] Victor itaque Tancredus Arthasium recipit: ea munita, Antiochiam revertitur; confortata spoliis infidelium fides, imo quasi a mortuis resurgens expergiscitur, renovato principe gaudet fortunam renovari: ipse etiam accipitri conformandus, cui negata diu volandi licentia, longus carcer animos tabefecit; ea demum reddita, si missi ad rapinam primos impetus fortuna juverit, in desiderio sunt secundi, visaque gruum caterva, tenentem vexat, [0590A] opportune, importune super volitans. Ardore pari Tancredus inflammatur, ubi nactus victoriam, spoliis Calepti ditescit. Jamque Laodiciam novam aggressurus, monetur veterem multiplicatis bellatoribus fulcire: ipse Apamiam reliquo exercitu circumsepiat; factumque est ita. Repondit Tancredus Graecis vicem, qui castrum castro opposuerant, nunc contra ipse Castrensibus Castrenses obfirmat: Apamiam vero non plurimo, sed strenuo milite circumdat, quasi morti addicto et ipse addictus. Prope Sysara, prope Haman, prope Raphania, prope alia complura tam oppida quam urbes, omnia minis plena et hoste fremiscunt. Obsident ergo Christiani urbem unam, Christianos vero urbes multae; annonam qui quaerere egent nequeunt, nisi bipertito exercitu; [0590B] pars altera maneat, altera exeat: sic divisi periculum declinant, quod vix sufficiant congregati. Deo sunt haec ascribenda, non viribus humanis, palam pro Christianis Christus dimicat.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
