# RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 122.8-11

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA, 122.8 to 122.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raoul-of-caen/radulfus-cadomensis-c-1080-c-1120-gesta-tancredi-in-expeditione-hierosolymitana/122.8

CXXVI.- Bernardus Sancti Valerici, Lettholdus et Engelbertus muros subeunt Primus in his stricto juvenis praefulgurat ense, [0570A] Gloria militiae, generis quoque gloria clari.Bernardus, te sancte vocans Valerice patronum,A quo et cognomen simul, agnomenque trahebat:Vos tamen in muris reperitque doletque repertosNobile par fratrum Lettholde, secuteque fratremEngelberte ortu scansuque secunde priorem:Quos scala in muros in scalam Flandria misit:Moenia partiti discurrunt, ille per Eurum,Fratres per Zephyrum: laniant laniataque trudunt:Corpora quaeque ruunt, fragor hos sequitur, fragor illum.Prima tamen cervix humeros quae caesa reliquit,Caediferam sensit dextram: quae tertia repsit,Stabat adhuc truncus, cum jam galeatus ad imaDeciderat vertex: at mox hunc ille secutus, [0570B] Et caesus calcem est expertus, et integer ensemSed jam crudescit bellum, jam crebrior arcesIrrumpit populus, veterem jam moenia civemIndignata novo superante, stupent gravitatemPlantae victricis; quod dura quod improba cursusPraegravis inculcet, rapida involet, horrida pulset. CXXVII.- Urbs capitur. Ergo fugam trepidi satis aspernata coloniExcutiunt tremulas transverso vertice plantas,Victori assultant; admissus victor inertePlebe levat pressos; assultus, praemia, muros,Ascensus avidae graduum penuria gentisVota morabatur, vicinum limen aditur,Frangitur, atque humeris pulsato cardine solis [0570C] Mox Josaphateae patuerunt robora portae,Ergo ubi claustra patent, cuncta aspirant, nihil obstat.Huc, illuc, dextra, laeva, sursum atque deorsum;Per sata, per dumos, per tecta, per arva, per hortosDissiliunt, interficiunt, rapiunt, populantur.Hic pecus, ille domum; pars aurum, pars orichalcum,Falsa decepti specie, fulvoque nitore;Plurimus argentum, quidam gemmas, alii ostrum;Servos nonnulli, cursim omnia et omnia raptim.Ut tamen in vulgo fert fabula, qua sua cuiqueEst prurigo gravis, prior illuc involat unguis.Sic modo posthabitis ornatibus ambitiosis, [0570D] Quo sua quemque rapit penuria, sistitur illic:Esuriens furno non esurit arma reperto,Nec sitiens unda sitit aera pecusve reperta.Tecta subit laesus, ruit ad velamina nudus;Ad calices bibulus, ad opes festinat avarus.Sternere nobilitas, vulgus spoliare laborat:Miles caede rubet, dux exhortatur et urget.Hinc ambo validi, comites ambo, ambo Roberti,Hic Normannorum comes, ille Flandrigenarum,Duxque Godefridus bello celeberrima virtus,Illinc magnanimus sancti comes AegidianusE regione ruens vicinas scanderat arces,Et quam Davidicam vocat incola, cinxerat armis,Non sine multorum nece praecipiti refugarum,Quos fuga de muris ad asylum traxerat arcis.

---

Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/raoul.html.
