Latin
87.4 to 87.7
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 87.4-7
Not analysed yet
LXXXIX. -Anceps pugna. Venerat in bellum regnis citus a NabathaeisConfinesque suos Persas sociaverat Eurus: Ipse regebat equos, ipse arcus, ipse pharetras: Nec minus adversis, obverso turbine, dextrisTela retorquebat, tortores torta per ipsos. Vix stabat gladius contra Euri spicula Francus. Languidus Aeolio Zephyrus torpebat in antro,Traditor in bellum Francos a Gadibus usque,Atque Pyrenaeis nivibus, per et invia et Alpes,Per freta, per syrtes, per Syllam, perque Carybdim,Fidus ubique comes adduxerat, at modo fallax [0549B] Abdicat auxilium, dum Francia pugnat in Eurum: Haec animadvertens gens Persica, quod nequit armisMolitur nammis, fumo, et caligine tetraChristicolarum oculos seu nocte involvere tentatSubdit arundinibus incendia, subdit et ulvae,Subdit viminibus, quantum licet excitat Eurus. Ille suas nebulas, fumum de vepribus ille,De reliquis dumis, seu hamno, sive rubetisPerflat in obstantes furiali mente phalanges. Ergo dies piceas fulgens conversus in umbras,Fortes debilitat, confortat debile vulgus. In tenebris enses pugnant, in luce sagittae. Seu contra linces ineant certamina talpae: Sic furiis Euri nutat sententia belli. [0549C] O quotiens illa Zephyrus dum tardat in hora: Clamatum est, Zephyri succurrite, surgite pigri: Eurus pro Turcis furit, et vos surgite nobis. XC. -Praevalent Christiani. Sic dum clamatur, Deus afflictos miseratur,Thesaurosque suos aperit, producit et indeCorum propitium, qui flando reverberet Eurum: Inque suas cogat victum revolare cavernas,Fumo Turcorum qui lumina turbet eorum,Liber ab occiduo productus carcere Corus. Nec mora mandatis obtemperat: omnia quassans,Omnia convellens, obstant quaecunque volanti: Jamque in bella venit, veniens non arma virosqueTantum pulsat: equos terret, tentoria vellit, [0549D] Horrent atque tremunt mons, vallis, campus et arbor. Eure fugis, fumoque tuo tu involveris ipse,Inque tuos Persas sua fraus, lex aequa redundat. Tunc oculis clausis Turcus, sed Francus apertisDimicat, et subito versa vice praevalet illeQui prope victus erat; superatur qui superabat: Hic fugit, ille fugat; Baal ruit, obruit alpha. Persarum velox equus est, et pinguis et acer: Contra Francorum tardus, macer, anxius, aeger: Ille fugit facile; nequit hic instare proterve: Ille quasi innumerus: vix hic quasi sexcentenus: In vigilando fugae post versa pericula Persae [0550A] Qui celer aut celeri raptatur equo velut igni,Qui fugit emersus ruit, avius, et stupefactus. At cui segnis equus, nec pes citus: ille vel armisOccidit, aut servi trahitur ducendus in usum: Hac juvenis plantam memorant in caede repertam,Qua potuit tecti vice sol imberve repelli: Tunc trahit occasus, trahitur quem miserat ortus: Sic et opes reliquas, scutellas, pocula, mensas,Urceolos, tripodes, lecticas, labra, lebetes,Ollas, flascones, tentoria, pallia, vestes: Omnia purum aurum, vel opus pretiosius auroVictor habet. Populus de paupere jam fit opimus: Jam sedet, et Turcas avido vorat ore placentas: Jam satrapis partam Persis plerique ferinam,Jam de captivo inter eos contenditur ostro.