Latin
2
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 2
Unproofread scanNot analysed yet
IENNIVM ferè est, Amice Lector, ex quo venustissi& mum de Paeto opus, à quibusdam tamen, vel incuriâ vel potiu inscitiâ, distortum, neque parvâ sui parte mutilum, in manus nostras incidit: quod cum plurimorum calculo approbaretur, &exquisitissimis quorundam se palatis approbasset, nullo modo diutius premendum nobis videbatur. Cęterum cum emendatius exemplar hactenus deesset, ab autore, licet nec de facie tum nobis noto, petere illud non erubui. Qui, ut est mirifice humanus, voto ac petitioni nostrae protinus subscripsit. Itaque exemplar, partim ad incudem revocatum, partim media plus parte auctum, ad nos misit. Cui comites, festivitatis atque urbanitati simas, adjunxit. litteras nir m: qua nuic si pręfationis vice in ip e pręmitterem, neque abs re neque abs argumento alienum me factu arbitrabar. Absit enim, ut labores aliorum mihi putide adscribam: abs ut vel in mustaceo laureolam, vel gloriam ex fumo quaeram. Autor operiest Raphaël Thorius, ut Medicus, quisquam hodie, pręclarus, ita &Poëta non vulgaris.