# Hymnus tabaci 21

Raphael Thorius, Hymnus tabaci, RAPHAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/21

Iunior in fratrem jaculis ardentibus ibat,
Et pro dilecta pugnabat serius herba.
Cordatum ante tubam potarat uterque Tabacum,
Impiger ingenium praeclaro accendere fumo,
Et mucronatis mentem gravidare sagittis.
Multa hinc inde agili vibrata hastilia lingua,
Multa retorta iterum, crepero nec pausa duello
Vlla fuit nisi quam fumi dabat haustus amoeni:
Vnde renascentes stabant ad praelia nervi,
In victusque furor carum prosternere fratrem,
Donec inexhaustis crescentes viribus iras
Ancipitem & litem sententia magna diremit
Regis inauditae gaudentis honore palestrae:
Robore sic proprio ceciditque stetitque Tabacum.
Et nunc de fumo gravibus confligitur armis.
Vsque adeo nil scire datur dubitabile quod non
Ingenij faciat cita vis & gratia linguae.
Sed me perplexi ingreßum spineta Lycaei
Pensi alio textura vocat; quibus herba salubris
Principiis constet, vero mihi carmine dictum est.
Nunc quibus illa viris faveat, quibus illa resistat, Quosque ferat, pellatque aegro de corpore morbos, Expediam, simul ut calicem sicca vero Paeti, Aedibus & vacuis succreverit aucta supellex. RAPHATHORI AETO

---

Raphael Thorius, Hymnus tabaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hymnus_tabaci.
