Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 35
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis is est, nodum neque dissolvisse pigebit:
Hunc ergo jubeo in mentem revocare, quod olim
Sanximus, adversas simul hic subsistere vires;
Nempe sale hinc stimulat naturam pellere tardam,
Ac veluti vivis pigram calcaribus urget:
Parte alia exhalans nebuloso sulfure somnos,
Sistit, &effusam facili compescit habenâ.
Ac velut indomitus sonipes juxta ilia fossus
Evolat, &fraeno deinceps parere recusat;
Sic ubi depultrix validè movet, &retinendi
Vis labat, ut leviter tacta est, ruit impete multo,
Nec motam retinere leve est, nec tollere lapsam,
Et magis effluxisse nocet, quam clausa manere:
Vsque adeo multum est rerum momenta, modumque
Temporaque, &quae sit cunctis natura, tenere:
Sic virtus viget ipsa, viget quoque corporis aetas,
Vtraque deliquio tandem nimioque labascit.
Nil melius vinos vinum tamen omnibus aequo
Non datur in cyatho, nec sugitur omnibus horis;
Immo etiam quandoque necat, quandoque furorem