# Hymnus tabaci 35

Raphael Thorius, Hymnus tabaci, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/35

Quisquis is est, nodum neque dissolvisse pigebit:
Hunc ergo jubeo in mentem revocare, quod olim
Sanximus, adversas simul hic subsistere vires;
Nempe sale hinc stimulat naturam pellere tardam,
Ac veluti vivis pigram calcaribus urget:
Parte alia exhalans nebuloso sulfure somnos,
Sistit, & effusam facili compescit habenâ.
Ac velut indomitus sonipes juxta ilia fossus
Evolat, & fraeno deinceps parere recusat;
Sic ubi depultrix validè movet, & retinendi
Vis labat, ut leviter tacta est, ruit impete multo,
Nec motam retinere leve est, nec tollere lapsam,
Et magis effluxisse nocet, quam clausa manere:
Vsque adeo multum est rerum momenta, modumque
Temporaque, & quae sit cunctis natura, tenere:
Sic virtus viget ipsa, viget quoque corporis aetas,
Vtraque deliquio tandem nimioque labascit.
Nil melius vinos vinum tamen omnibus aequo
Non datur in cyatho, nec sugitur omnibus horis;
Immo etiam quandoque necat, quandoque furorem

---

Raphael Thorius, Hymnus tabaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hymnus_tabaci.
