Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 38
Unproofread scanNot analysed yet
Immortalis enim cum sit mens, ortaque coelo
Portio, corporeis non est obnoxia damnis.
Actio recta quidem, si laeditur instrumentum,
Laeditur ad tempus, causâ durante, sed ipsa
Mens intacta manet, quanquam, ceu nubibus atris
Circumfusa latet, radiosque occultat inertes
Non aliter Phoebi quam lucida tela Dianae
Intercepta globo, vel tegmine nubis opacae,
Tempore non longo nostris tolluntur ocellis;
Nec minus ipse tamen sincero candidus orbe
Ardet, &innumeris lucem communicat astris:
Sic animo nulla est, animi nisi crimine labes:
Desidia, &luxus, levis inconstantia, &ira
Ingenium obtundunt, lumen rationis inumbrant,
Permiscentque notas tabulis, &nomina delent.
Quilibet id meminit quod amat, crebroque revolvit.
Da mihi de multis fumi potoribus unum
Geditor, aut plenae cui sint oblita crumenae
Scrinia, desponsae vel notum limen amicae,
Et dabo de fumi multis osoribus octo,
Aut plures etiam, proprium cognomen, &acta
Hesterna, &patriae oblitos elementa loquelae.
Scilicet aut nocuum virus, vel pestifer ignis,
Aut morbus subito sumens à verbere nomen,
Aut nimium palpata Venus vergente senecta
Laeserat officium cerebri, nec congener aethrae