Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 47
Unproofread scanNot analysed yet
Densior ortus obest folijs, tabesque timetur,
Videris ut crebram tellure exurgere gentem,
Thrax esto, patriae leges imitare severas,
Imminuas numerum, multisque è fratribus unum
Linque solo, vacua melius quo crescat in arena,
Attrahat &plenum nutricis ab ubere succum:
Mox ubi pingue solum, longique in tempore soles
Luxuriem folijs dederint, in caudice robur,
Tempus erit terrae vicinas stringere frondes,
Major ut in summo claudatur cortice virtus,
Et ferat à justo bonitatis judice palmam.
At ne praecipites messem; ut nigrescere semen
Coeperit in calice, &folium mutare colorem,
Arma para, &cultros; vindemia nobilis instat,
Et merces operae: luces optate serenas
Paeticolae, nec enim folio minus officit imber,
Quam September obest maturis humidus uvis:
Tunc mete: dimidia est tibi jam decursa laboris
Meta; quod hinc restat, curâ haud leviore gerendum: Frustra etenim studium omne fuit, generisque solique
Gloria, ni summo veniat spectabilis actu.
Hic duo sollicito tibi sunt curanda labore:
Absumendus aquae, genitor putredinis, humor,
Ne simus è folio fiat, mox spiritus &vis
Ignea, quae pingui velut abdita dormit olivo,
Excutienda, suos &deducenda per artus.
Ergo, ne aetheream Sol fervidus hauriat auram