# Hymnus tabaci 47

Raphael Thorius, Hymnus tabaci, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/47

Densior ortus obest folijs, tabesque timetur,
Videris ut crebram tellure exurgere gentem,
Thrax esto, patriae leges imitare severas,
Imminuas numerum, multisque è fratribus unum
Linque solo, vacua melius quo crescat in arena,
Attrahat & plenum nutricis ab ubere succum:
Mox ubi pingue solum, longique in tempore soles
Luxuriem folijs dederint, in caudice robur,
Tempus erit terrae vicinas stringere frondes,
Major ut in summo claudatur cortice virtus,
Et ferat à justo bonitatis judice palmam.
At ne praecipites messem; ut nigrescere semen
Coeperit in calice, & folium mutare colorem,
Arma para, & cultros; vindemia nobilis instat,
Et merces operae: luces optate serenas
Paeticolae, nec enim folio minus officit imber,
Quam September obest maturis humidus uvis:
Tunc mete: dimidia est tibi jam decursa laboris
Meta; quod hinc restat, curâ haud leviore gerendum: Frustra etenim studium omne fuit, generisque solique
Gloria, ni summo veniat spectabilis actu.
Hic duo sollicito tibi sunt curanda labore:
Absumendus aquae, genitor putredinis, humor,
Ne simus è folio fiat, mox spiritus & vis
Ignea, quae pingui velut abdita dormit olivo,
Excutienda, suos & deducenda per artus.
Ergo, ne aetheream Sol fervidus hauriat auram

---

Raphael Thorius, Hymnus tabaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hymnus_tabaci.
