# Hymnus tabaci 48

Raphael Thorius, Hymnus tabaci, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/48

Sub tecto, longa suspensa è cannabe paulum
Arescant folia, & parvo post tempore strata
Congere acervatim, calor ut collectus ab imo
Turgeat, & caecas distendat ad extima vires.
Sic cumulata tepent primo, tepefacta tumescunt,
Mox oritur sudor, sequitur nubecula fumi,
Et, nisi destruitur moles, transibit in ignem,
Vt portata domum nondum satis arida plaustris
Gramina constipata flagrant, tectisque minantur.
Tu disperge struem, suspende, iterumque repone
In cumulos, seriemque tui pervade laboris,
Dum fervendo animae veniat vis omnis in actum,
Siccando & maneat, neque diffundatur in auras.
Hic oculis opus, hîc ductu rationis & usu:
Nam brevis est nimij, brevis est quoque linea pauci,
Et gaudet natura modo, sed si tamen usquam
Peccatum, ut possis culpam sarcire, docebos
Non ardente mero, aut muriâ, non melle, minusque
Auxilio matulae, mangonia qualia tentant
Caupones, pretij quibus est odor ante salutem,
Subsidium ex ipso posces, proelo exprime succum
Vilibus è folijs, quae dextrae incuria passim
Praeterijt, tepidaque sinas spumescere in ollâ,
Decrepitum immergas labro, reddesque juventae.
Haec sat erunt: iam quaere ratem: merx ampla coloni Augebit census, & vectigalia regum, Mercantum & loculos; naulum fortasse medenti AuseAuferet, autumnos populo factura salubres. Forte etiam è furca donabit prandia corvis essator si pauper emit, meliusque locandas
Difflat egestatis vicinae improvidus horas:
Sed bene dum modo sit frugalibus atque modestis,
Turba perire volens, pereat, quicunque salutem
Abnuit, is careat, nec rerum subruat usus.
(ui mala lis, ratis in pelago, praepostera conjux

---

Raphael Thorius, Hymnus tabaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hymnus_tabaci.
