Latin
IN EANDEM
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 52
Unproofread scanNot analysed yet
D. CONSTANTINO HVGEINO Equiti, &c. S. P. Escio equidem, Vir Clariss quę vos isthic agitant Phoebi intemperiae, ut volentem nolentem ad vestra sacra pertrahatis. Vis est haec quidem. Assentior tamen ἔκων ἀέκοντ θυμῷ. Obtinuit jam à me clarissimus D. Kinschotius, quod tu nunc amoris violentiâ extorques. Misi illi ante dies octo utriusque Paeti lusum. Prodeat, quando ita vultis, sed indemnem praestare authorem memineritis contra magistros morum, quibus forte in hac aetate argumenti levitas ridebitur; &suaviter.