# Hymnus tabaci 52

Raphael Thorius, Hymnus tabaci, IN EANDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/52

D. CONSTANTINO HVGEINO Equiti, &c. S. P. Escio equidem, Vir Clariss quę vos isthic agitant Phoebi intemperiae, ut volentem nolentem ad vestra sacra pertrahatis. Vis est haec quidem. Assentior tamen ἔκων ἀέκοντ θυμῷ. Obtinuit jam à me clarissimus D. Kinschotius, quod tu nunc amoris violentiâ extorques. Misi illi ante dies octo utriusque Paeti lusum. Prodeat, quando ita vultis, sed indemnem praestare authorem memineritis contra magistros morum, quibus forte in hac aetate argumenti levitas ridebitur; & suaviter.

---

Raphael Thorius, Hymnus tabaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hymnus_tabaci.
