# Hymnus tabaci 56-2

Raphael Thorius, Hymnus tabaci, IN EIVSDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/56-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/raphael-thorius/hymnus-tabaci/56-2

UMVS habet finem, nec enim omnis nubibus istis
Discedit conviva satur. diversa palatis
Diversis sapiunt. hic apponuntur amicis
Brumales epulae, doctis sermonibus horae
Falluntur. solvit, sua per convivia, frigus
Thorius, & ventrem pariter cum lumine pascit.
Non opus est dapibus, parvisve paratibus, oret,
More suo, veniam. dat condimenta palato
Grata omni, novit quibus est jus aptius herbis.
O utinam, Thori, vestris mihi posse daretur
Colloquiisque frui, lautisque accumbere mensis:
Nil ego contulerim tam docto sanus amico.
Fallor: an & mensis adsum conviva secundis.
Hoc erat in votis, coenantes inter amicos
Dulce mihi furere est. nec enim magis ulla palato
Grata datur, quam quae condita leporibus, esca.
LVD. à KINSCHOT.

---

Raphael Thorius, Hymnus tabaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hymnus_tabaci.
