Latin
6
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 6
Unproofread scanNot analysed yet
Tibi vero, Vir Praestantissime, iterum atque iterum gratias ago, quòd de facie ignotum tam amicè compellasti, quod me tuo amore dignum putasti, quod denique foetus miselli curam subire dignaris. Vt referam, nil aliud possum, quam ut petitioni tuae subscribam, quod libens volens facio. Mitto igitur priorem Hymnum correctum: cui, adaucta supellectile, secundum adjunxi. Mallem utrumque inscribi libri nomine, quam Hymni. Caeterum magis sollicite excusarem huius operae levitatem, nisi argumentum cum arte mea conveniret. Vt ut sit, nunquam paenitebit tantis auctoribus in scenam prodiisse. Epigramma tuum elegantissimum in fronte apparere gaudebo, ad operis &opificis ornamentum: qui tibi in hoc amicitiae vestibulo animum &manum in pignus aeternae sinceritatis porrigit. Vale. Londini XVIII. Febr. M. DCXXV. Omnibus Pati. Sugis Orbifugae vires plantae, miracula stirpis Caelitus ostensae, partes diducit ab ovonos ordi morius, &primo fi Vos quibus ad Paetum vigilanti sterteren Fumigerisque placet replere vaporibus auras, r alto Ore favete omnes. caelo delab Planta beata, udo non aspernanda cerebro. Scilicet in medijs habitat vis enthea fumis Et parvo ingentes clauduntur cortice vires. Ludicra narrantur, sed &haec quoque seria ducunt, entia Paete Veraque sub ficto latitat sa LVD. à KINSCHOT.